II.4.1 [II. 6]
Linke Glosse

-b¶ Sed in hoc congruit ius comune, ut in aut. ut nulli iudic. § fi., coll. ix.


-c¶ facit ad hoc C. de bo. prescrip. aut. signatum fr. l. si quis post hac qui incipit cum bona.


-d¶ Sequitur ergo, quod in avitis succedant descendentes, et expressum est i(nfra) e(a). l. s(eq). § sane. Item colligitur, quod mater succedat in feudis, quia dicit absolvit ascendentes. Item si frater excludit comunem parentem, ergo ubi non est frater, succedit parens, ut i(nfra) de suc. filiorum baronum l. ut de suc.. Item non est mirum, si dicimus parentem succedere in avitis, et non acquisitis, quia et alibi est similis differentia inter feuda avita et acquisita, ut in l. preall(eg). Andr[eas de Barulo]


-e¶ pater pro persona filii computatur, ut hic et in lo. de eo, quod pater filiis et filiabus suis ne. habet reli(nquere) l. iii. et *facit* C. de sa. ec. l. gen. in aut. ibi signato si qua mulier.


-f¶ non feudalia; in feudalibus servatur lex sequens.


-g¶ secus erat olim iure veteri et alio modo videbantur bona dampnatorum, ut C. de bo. pres. seu. damp. l. quando et alio modo inter fiscum et filios dapnatorum, novo autem iure qud incipit cum bona dapnatorum. Item notari potest, quod iure veteri portiones non dabantur pro liberis ex bonis patris dapnatorum, si pars dimidia bonorum, tantum oblata erat, ut ff. de bonis dap. l. i.G[uisandus de Rubo]


-h¶ nota: vivum successores habere. G[uisandus de Rubo]


Haupttext
De bonis foriudicatorum.

Foriudicatorum bona veluti dampnatorum, si liberos vel parentes usque ad tertium gradum -b non habeant, fisci nostri commodis volumus vendicari, nisi feuda sint filiis -c ex concessione nostra -d vel alio iusto titulo acquisita, in quibus ascendentes liberis non succedunt. Si autem liberos ante bannum editum aut foriudicationem emissam vel iam natos habeant vel conceptos, persona foriudicati liberis connumerata pro rata et numero -e liberorum ad bona ipsa fiscum nostrum volumus advocari, ita scilicet ut, si unum tantum filium habeat, bona predicta -f inter fiscum et ipsum pro equalibus portionibus dividantur -g . Si autem duos habeat, fiscus noster in tertia admittatur -h , et sic per consequens, si plures sint liberi, eadem censura servetur, electione nostre curie reservata, utrum partem bonorum ipsorum habere voluerit vel extimationem partis ipsius, si extimatio offeratur.  

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat