Linke Glosse
Haupttext
2 De villanis non ordinandis Rubrica .
Rex R.
Ascriptitios sine voluntate et assensu eorum, quorum iuri subditi sunt et potestati,
nullus episcoporum ordinare presumat. Hii, quorum ascriptitii sunt, si
quid
premium ob licentiam
ordinandi
vel consecrandi suscepisse convicti fuerint, ius
ascriptitium perdant, et qui dederit pecuniam, ab ordine motus fisco nostro cum
omnibus
rebus
suis vendicetur.
Ne tamen sinistrum aliquod aliquando possit nostris constitutionibus
obviare, si forte in rure vel vico ecclesia constituta assignatos habuerit sacerdotes,
quibus
decentibus
sint
aliqui subrogandi, et pertinacia domini ruris vel vici
super
ascriptitiis
fieri subrogationem negaverit, presertim cum ex ipsis ascriptitiis
persona ydonea sacerdotio ab episcopo expectatur, dignum clementie nostre
videtur atque
iustissimum
ad iustam petitionem ecclesie ascriptitiorum dominum
iure cogendum. Filii vero ascriptitii ordinati ad ascriptitiorum condicionem
redeant, omni occasione remota.