I. 25
Linke Glosse

-b¶ Nota iudicium possessorium separatum esse a petitorio, ut hic et ff. de acqui. po. l. naturaliter § nichil enim cum concordantiis suis.


-e C. unde vi. unde vi , l. si quis in tantam.


Haupttext

Violentias subiectorum nostrorum, que turbationem .e. desiderate pacis inducunt, inter utrumque ius, Longobardorum scilicet et commune, viam mediam .f. eligentes pena legitima volumus coherceri. Statuimus, ut, si quis per violentiam destituerit aliquem rei immobilis possessorem, possessione cum legitimis obventionibus omnibus primitus .g. restituta violentum vel universalem successorem eius in medietate exti [f. 7r] mationis -a rei, in qua violentiam commisisse probatur, multandum esse censemus. Derisorium namque credimus sex solidorum aliquem tantum pena dampnari et tunc demum, quando suam rem violentus probare non possit, et sic possessorium -b petitorio, a quo separatum esse dignoscitur, immiscere. Et illud etiam modeste ferre nequimus, ut pro violentia aliqua in possessione admissa proprietate rei sue in totum aliquis vel extimatione rei, si non esset -e res propria, privaretur, iure Francorum etiam, quod certas penas in violentiis statuebat, in hac parte sopito. Raptores autem rei mobilis, iuxta quod iure communi cavetur, in quadruplum computate rei dampnandos -f esse censemus.

Rechte Glosse

.e.¶ Nota violentias inducere turbationem desiderate pacis. G[uisandus de Rubo].


.f.¶ Eligit media via inter ius Lon. et ius commune.


Textkritischer Apparat