Linke Glosse
-a¶ Nota delationes, quia si non precedant delatores, quod potest inquiri etiam contra specialem personam: et quod dicit infra m. *(errore per “in”?)* l. s(equen).intelligitur, cum apparet accurator (=accusator) , et sic etiam possent intelligi iura communia. .
-b¶ I. duobus in proximo verso. .
-c¶ Contra specialem personam. .
-d¶ Ubi debet procedi utraque parte preferente, vel altera contumaciter absente, ut ff. de iur. fisci l. ii § divus, et l. senatus § senatus, ergo satis colligitur hic, quod inquisitione, quae fit contra specialem personam servetur ordo iuris, qui est, in utriusque habeatur presentia: ut extra de acc(us)at. [ad] petitionem, et nota in c. qualiter et quando § debetet lex nostra dicit, quod in predictis delationibus servandis est ordo iuris, ut C. de delato. l. penultima. .
Haupttext
Hii, qui per inquisitiones .a. huiusmodi generales fuerint inventi notabiles, si tale quid contra eos probatum appareat, propter quod mori non debeant vel membro aliquo mutilari, et per decem aut plures, quos iustitiarius communi fama bone opinionis invenerit, convicti fuerint, utpote quod rixatores vel frequentes delatores armorum contra constitutiones nostras, quod lusores publici taxillorum aut tabernarum frequentatores aut quod ultra facultates suorum proventuum, non ex mercationibus aut artificiis largiorem, quam debeant, vitam ducunt, ad opus publicum deputentur ad tempus per litteras iustitiarii magistro operum designandum et eiusdem iustitiarii arbitrio iuxta probatorum et persone qualitatem provida deliberatione taxandum. Quo transacto magistri operis cum litteris suis teneantur dare gratis licentiam condempnatis ad propria redeundi. Quod generaliter servari censemus in omnibus, qui ad opera publica deputantur, ut designetur eis condempnationis tempus et causa vel, si qualitas delicti poposcerit, quod in perpetuum condempnati publicis operibus deputentur, hoc ipsum et sententia presidis manifeste contineat et littere super hoc misse manifeste declarent. Ceterum si tale quid contra eos probatum extiterit, ex quo personam amittere debeant vel membrorum mutilationem incurrere aut perpetuo carcere macerari, tunc si quidem is, contra quem inquisitio facta fuerit, levis vite et male conversationis fuisse non probabitur, per quoscumque maleficus vel quotcumque probetur, inquisitionis ei copia tribuatur. Porro si per ipsam inquisitionem aut alias contra eum factas levis conversationis et vite probetur [f. 14r] aut quod propter manifestam fugam ex maleficio fuerit forbannitus, et per decem bone opinionis viros, non inimicos delati, probatum fuerit contra eum, facta sibi copia nominum tantum omnium testium, non dictorum, nec eorum specialiter, qui contra ipsum in inquisitione deponunt, ad condempnationem ipsius iuxta qualitatem probati criminis procedatur. De specialibus autem causis et ad singularium delationes -a contra singulares personas factas ad inquisitionem in criminalibus faciendam minime procedatur, preterquam in crimine lese maiestatis contra personam nostram vel nostrorum collateralium perpetrato vel si speciale conscientie nostre mandatum super inquisitione procedat. In quibus casibus dandam vel negandam inquisitionis copiam plene per inquirentem ad nos relatione premissa certificatum nostre maiestatis arbitrium provida deliberatione mandabit. Que quidem relatio continebit condicionem deferentis atque delati et nomen et famam ipsorum, criminis etiam qualitatem, testium numerum et ipsas depositiones eorum, famam etiam eorundem, quatenus eam per inquisitionem summariam iustitiarius scire potest. In predictis etiam casibus -b et omnibus aliis, quibus inquisitio facienda -c est, secundum iura communia vel nostri nominis sanctiones exprimendum est delatoris nomen et omnes sollempnitates servande sunt, que veteribus legibus et nostris constitutionibus super -d delationibus et delatoribus editis continentur, preterquam in eo tantum crimine lese maiestatis, quod personam nostram directo contingit, vel ubi iusta et probabilis per eum, apud quem delatio facta est, videbitur causa timoris, propter quam delator in publicum prodire formidet. Nichilominus tamen inquisitor hoc casu omnia teneatur ex officio suo circumspecte prospicere tam in personis productorum testium quam in omnibus circumstantiis aliis et specialiter, quod sit zelus delatoris aut causa, que ipsum ad ipsam delationem inducat, et generaliter sic omnia ex officio suo suppleat inquisitor, quod in aliquo ignorantia predictorum delato nocere non possit. Que si per inquirentem perspicaciter observata non fuerint, inquisitio irritetur denuo facienda, ipso nichilominus de dolo vel negligentia, prout ex arbitrio nostro processerit, condempnando.
Rechte Glosse
.a.¶ Interdum notato per inquisitionem non sit copia, nec nominum, nec dictorum, ut in principio huius constitutionis. Interdum e contra, ut in versiculo primo. Interdum nominum et non dictorum, ut in versiculo porro, et hoc locum habet in inquisitione generali. Interdum dependet de conscientia Principis sic de copia facienda, vel non, ut [in] inquisitione speciali l. in duobus causibus, cum inquisitur(=inquiritur) in crimine lese maiestatis, et de conscientia speciali Principis, ut in versiculo de specialib(us). Item cum fit inquisitio contra specialem personam debet praecedere nom(en) delatoris, quod est regulare eodem in versu, in predictis, et s(upra) t(it). i. l. litteras in fi(ne). Fallit in duobus casibus, ut in versiculo in predictis.