Linke Glosse
-b¶ Non sine causa posuit viris, et non virium, quippe differunt hi inter se, ut ff. de consti. peccuni. l. quod si maritus § si quis autem, hoc ideo esse dictum dredendum est, quia non in omnibus iuribus suis barones, et milites iudices speciales, sed tunc tamen quando questio est super feudo, et (vel?) rebus feudalibus omnes alie qiestiones civiles ad baiulos pertinent, tam ex regia [veteri] quam ex nova imperiali consuetudine, ut i. de officio ma. cam. et baiu. l. locorum, et l. officiorum et s.e. l. i. Si opponas de militibus, qui feuda non habent, dico, quod in illa ratio est in prom(p)tu, ideo enim dicit iuris eorum, [quia si conveniantur de *iuris. eorum* = am Rand] si militari conveniuntur coram Magistro militum, et ira coram suo iudice speciali, ut C. de iur(isd). omni. iu. l. magistie(riae).et ff. de custa. et exhibi[tione] de militibus , et de aliis vero coram preside provincie, ut C. ad l. Cor. de sic(ar). l. i. sic et alias una persona ex diversificatibus questionum corma diversis iudicibus convenitur, ut C. de epis. et cle. aut(em). clericus aut(em) quoque, et C. de inof(fi). t. l. fi. Item, si Decurio test(amentum) scripsit, questioni subicitur, si falsi questio moveatur, ut C. ad l. Cor. de fal. si quis decurio, sed si de aliis conveniatur *questioni non subicitur* ut ff. de cur. l. fi., et C. de questionibus l. nichil. .
-c¶ Comites, barones et militares viri debent per comites et barones *apti* tenentes in capite condepnari vel per iudices de *9nus.* eorum et alio favetur eis, i. de provat. prosequentes. .
-d
-e¶ Speciale est in hiis, et quibusdam aliis ut Pretorio, et aliis illustribus, ut per alios pronuntiare possint: regulariter enim contrarium, ut Kein InfoC. de cen. ex perit reci. l. penult. et ult. Quid autem in popl*(ur)*ibus, quomodo pronunciabunt? Dic, ut in Kein Infosumma de arbi. § item sit compromissum arbiter pronuntietur.
-a¶ Quid autem si ante tempora huius l(egis) habuerant aliqui privilegim (=privilegia?) sui iudicis, in certa causa? Forte dici potest privilegium non esse sublatum, quia eum l(ex) ista generaliter loquatur, ex generali et sermone intelligitur esse detractum, quod alii per speciale fuerat assignatum, ar. ff. de l(eg). iii l. uxorem § felicissimo. C. de sec(un). nup(t). l. si quis prioris, et aut(hent.) ibi ponita , nunc autem, et ff. ex qui causa ma l. sed et si per pretorem § deinde adiecerit , et ff. si quis caut(ionibus), l. sed et si § quesitum. Generali enim sermone speciale inesse videtur in ipsumque determinare ff. de reg. iur. l. semper generalibus specialia in sunt. Idem etiam servatur in legibus: lex enim nova determinat per veterem, nec sed et posteriores, et C. de appellat. l. p(re)cipimus, in fi. et in aut(hent). de admini. offi. c. ult. coll. iiii. Nec obest quod est ff. de sep(ulch). vi. l. iii § divus.ibi enim [consuetudo] erat directo § contraria contraria legi. Ego autem in hac questione *drem* (= dico?) consulendum esse Imperatorem, quia beneficia inconsulto Principe tribuuntur non autem auferuntur, ut ff. de offi(c). proco(nsul). l. solent § sicut autem et C. ubi Se(nator). vel cla. l. ult.§ adeo autem. .
Haupttext
De nobilibus conveniendis et iudicandis.
Ut universis et singulis regni nostri nobilibus honor debitus integre conservetur, comitibus, baronibus et ceteris militaribus viris -b eorum iudicia sibi invicem reservamus, videlicet ut predicti criminaliter accusati -c vel etiam conventi civiliter nonnisi per comites et barones et eos, qui a nobis tantum feuda in capite tenent, non qui comitibus et baronibus aliis teneantur, diffinitivas sententias vel interlocutorias etiam, que principali negotio preiudicium possint afferre, recipiant cum proborum virorum iudicio et aliorum nobilium consilio proferendas et per eosdem comites -d et barones, interdum etiam de commissione ipsorum -e per iudices curie recitandas. Et quamquam omnes aliquando examinationi totius negotii non intersint, auditam tamen causam et plene discussam iustitiarius et iudices nobilibus, qui sententiam ferre debebunt, seriatim enuntient, ut sic antedicti comites .a. et barones secundum sacras constitutiones .b. nostras ac in defectu ipsarum secundum regni consuetudines approbatas et demum secundum iura, quibus constitutiones nostre et predecessorum nostrorum non obviant, ac denique recepto responso celsitudinis nostre, si cause dubietas .c. hoc exigat, causam secundum Deum et iustitiam sententialiter terminare procurent. A quorum sententiis si contigerit ad audientiam superiorum iudicum vel nostri culminis provocari, appellationis iudex ordinarius vel delegatus a nobis .d. , qui comes similiter sit vel baro, de aliorum comitum et baronum et iudicum ac proborum virorum consilio appellationis causam honori nostro et iustitie deferentes confirmando vel infirmando priorem sententiam decidere procurabunt, quod non solum in iudiciis cognitionum nostrarum, sed in aliis etiam generaliter, sive delegationis iure sive iure ordinario cognoscatur, inviolabiliter volumus observari. Et ut omnis omnino ab antedictis iudiciis possit abesse dubietas, comites et barones et similes, qui vel in magna curia nostra vel alibi debebunt de cetero interesse sententiis, corporalia volumus sacramenta prestare, quod de pure conscientie gremio, nulli favori vel gratie deferentes iuxta sacratissimas predecessorum nostrorum, regum Sicilie, et nostri nominis sanctiones ac deinde secundum obtentas consuetudines et iura et postremo de conscientie nostre consilio sententias [12v] formare curabunt. Sententie tamen, que ante tempora presentis -a legis citra predictam formam contra comites et barones et similes late sunt, in suo robore perseverent.
Rechte Glosse
.a.¶ Nota secundum quas leges debent pronuntiare et causas *dirmere* comites et barones regni. Qualiter autem [debeant iudicare] alii iudices regni? Dicitur i. Kein Infode offi mag. cam. l. puritatem.
.b.¶ Nota ordinem in defectu constitutioneum inperiali.
.c.¶ Nota netii alio enim ordine consulendus est Imperatorem super novo negotio, quam si super l(ege) aliqua dubitetur, quod dic, ut in summa de le. et consti. § item si quis autem velit copiosissime de interpretatione secundum Az(o). .
.d.¶ Et est hoc bene notandum, quod delegato Principis alii appellatur a secundo delegato ad primum, ut hic; secus autem in delegato ab alio alii delegante: tunc anim appellatur non primus delegatus, sed delegans, ut ff. quis et a quo ap(p). l.i. C. qui pro sua iur(isd). l.i. in fi. Vel aliter, delegatus fuit ab Imperatore non in principali causa, sed in iudicio appellationis. .