Linke Glosse
-a¶ Alia pena inponitur retinentibus res ipsas, ut i. de iure regi. rerum l. dign. , et forte sicut ibi dicit in rebus, ita dicendum est in instrumentis, ut ea restituere debeant requisiti.
-b¶ Obstare videtur ratio legis, que assignatur s. de illic. por. ar. l. ult. , quia si ex eo quod quis illicite facit, nullum comodum reportat nec penam subire debet. Ad idem etiam facit quod est in ff. ad l. cor. de fal. l. inpubere § et s[i ei] servo. Item nichil interest: sit redditum instrumentum vel non, sit cancellatum vel non, si vires eius evacuate sunt, ut C. de solut. l. pecunie . et l. inductum. Proprie opponi sic responde: omnia illicita puniuntur, tamen illicitorum adhibetur distinctio quedam enim, et si dicuntur illicita, non tamen puniuntur, quia ad eo levia sunt delicta, ut nec curaverit lex talia punire. In quibus a pena excusat aliquando levitas criminis, ut C. de religi. l. milites C. qui ut indig. l. non oportet. C. de pigno. l. creditores ff. de sepu. vio. l. iii. § non perpetue. ff. de furt. l. si libertus et de penis l. respiciendum, § furta. Dicuntur ergo illa delicta illicita iure non amissa. Si vero fuerunt illicita, ut prohibeantur tamquam levia, vel graviora, seu gravissima, sine dubio puniuntur. Semper autem intelligo puniendum et grave esse delictum idest/Lege non concedente, nisi lex nominatim dicat non esse puniendum ut in predicta lege et probantur hoc C. ad l. Iuliam rep. l. i. ff. depo. l. bona fides, ff. de doli. exep. l. si procurator, ff. ad l. iuliam de adult. l. si postulaverit § si liber. Secunde oppinioni facilis est respontio: non enim interest quoad liberationem debitoris si solutio plene probetur, ut in predicta lege C. de sollut. dicitur interest, tamen quoad delictum: delinquit einm retinendo instrumenta vel privilegia rerum, que per leges sunt infirmata, quasi res in ipsis contentas videatur invicto principe retinere: sicut eccontrario tradendo instrumenta res in ipsis contemptas videtur tradere, ut C. de donat. l. i, sicut ergo propter veram violentiam teneretur privato ad medietatem extimationis, ut s. de viol. et male. clan. l. i. Item hic propter quasi violentiam, quia causa regalis est, tenetur ad duplum, scilicet ad totam extimationem, ut in iure lon. de scand. l. omnes vero regales cause
Haupttext
De privilegiis ante curiam Capuanam et tempore turbationis impetratis.
Cum concessiones et privilegia omnia a divis augustis, parentibus nostris, et a nobis ante curiam .a. Capuanam indulta, que per nos post eandem curiam confirmata non essent, necnon ea, que proximo turbationis tempore post transfretationem nostram usque ad festum purificationis virginis a nobis aut a Raynaldo, duce Spoleti, concessa fuerunt, [33v] mandaverimus revocari, edicto legis presentis edicimus predictis privilegiis et concessionibus nullam omnino fidem haberi, sed malivolum eorum propositum, qui -a ipsa post prohibitionem nostram retinent, prosequentes iubemus predictos omnes in tanta extimatione -b dampnari nostre curie applicanda, quantum id, quod concessum fuerat, dignoscitur extitisse.
Rechte Glosse
.a.¶ multi dicunt, quod hec contestatio est contra ius, quia donationi iam perfecte non potuit lex apponi vel condictio cuius defectu perfecta donatio revocetur, ut C. de ac. et ob. l. si quidem et de con. dic. ob. c. l. si repetendi. Nam ex quo dominium est acquisitum, non revocatur in principis voluntate vel recepto, ut ff. de iur. zu tilgen - Codex prüfen fisc. l. penult. de agri et cens. l. originarios et de omni agro deser. l. quicunque in prin. . Ego tamen dico, quod hec constitutio potest lege expressa iuvari. Nam princeps in concessionibus suis iam perfectis, et quod plus est, in alium iure privato quesito, p[otes]t condictionem apponere, cuius defectu acquisitum dominium utile revocetur, ut de omni agro deser. l. qui fundos .