Linke Glosse
-a¶ que est s(upra) de pena contumacie in civilibus causis.
-b¶ s. de exor. p(re)p(a). iudic. l. siquis et l. rei ven.
-c¶ idest repulso vel denegando, ut. s. de exor. p(re)p(a). iudic. l. si quis post lit.contumax enim non appellat, ut hic.
Haupttext
De iure Francorum in iudiciis sublato.
Speciale quoddam Francorum ius, immo, ut proprius loquamur, iniuriam, quod in iudiciis .e. tam civilibus quam criminalibus hactenus obtinebat, de medio tollere cupientes presentis sanctionis nostre programate cunctis regni nostri fidelibus volumus esse notum, quod nos, qui singulorum .f. iura iustitie libra pensamus, in iudiciis aliquam discretionem .g.habere non volumus personarum, sed equa lance sive sit Francus .h. sive Romanus aut Longobardus, qui agit seu convenitur, iustitiam sibi volumus ministrari. Cavillationes et captiones antiquas iuris Francorum, quinzanas et momenta temporum, que inter [31r] Francos litigantes in iudiciis hactenus servabantur, necnon quasdam alias subtiles observationes tam in civilibus quam in criminalibus causis submovemus. Penam etiam, per quam Francus ante litem contestatam contumax bonis mobilibus omnibus privabatur, in penam tertie partis mobilium nostra constitutione contentam volumus esse transfusam. Illud nichilominus, quod acerbius reputamus, presenti lege corrigimus, videlicet quod Francus lite cum eo in pecuniariis litibus vel in causis criminalibus contestata contumax, bonam vel malam causam habeat, ipsam amittat. Hoc enim et ab omni iustitie tramite discrepat et omnis hoc ratio equitatis abhorret, ut propter alicuius absentiam, que Dei debet repleri presentia, firma iustitia vel in sui perpetuitate deficiat vel in constantia varietur. Presenti igitur tempore Francus contumax non, ut olim, causam amittat, sed iuxta nuper editam nostri nominis sanctionem -a vel possessionem vel venditionem bonorum -b aut perpetue possessionis iacturam vel decisionem principalis cause, remedio appellationis excluso -c, secundum ius et iustitiam patiatur.
Rechte Glosse
.e.¶ Secus in successione, ut i. de suc. in feu. l. ult. in prin.
.f.¶ nota singulorum iura per dominum imperatorem in iusticie libra pensari.
.g.¶ In administatione vel exibitione iusticie ut hic, sed habetur discretio in personis iudicum, ut s. de off. mag. iusti. l. ult.
.h.¶ probatur ex lege ista quod consuetudo and(reas). est sublata per quam introductum erat, quod qui non veniebat ad curiam in termino sibi dato cadebat a tota causa aut enim vivunt iure francorum et tut., sicut dicit hoc consuetudo tales inter eos penitus est, sublata aut vivunt iur(e) communi et tut. non venientis absentia dei *repl.* debet presentia et proceditur contra absentem secundum formam huius iuris statutam, ut in fi. huius legis. Contra quam nulla consuetudo valet, ut in principio volumus harum constitutionum sicut dicitur in lege qui sic incipit 'cum igitur regnum nostrum'.