II. 20
Linke Glosse

-f¶ hoc verbum habes ff. de testa. mili. l. ult. G[uisandus de Rubo], G[uisandus de Rubo], G[uisandus de Rubo], G[uisandus de Rubo].


-g¶ idest citari fecit, ut s. de exor. et prep. iud. l. ii. in fi. G[uisandus de Rubo].


-a¶ nota banitos et forbanitos absque alicuius offensione secure in exercitu conmorari.


-b¶ nec enim in exercitu de iure capi poterunt, sicut poterant extra, ut s. Kein Infode pena contu(mac.) in crimina. ca. l. penam.


-c¶ nisi ut s. dictum est in aliis, cum habeant commune privilegium cum aliis, ut et s. posuit et hic ponit. G[uisandus de Rubo]


-d¶ Innuere videtur, quod banni, vel forbanniti post annum non possunt in exercitu conveniri, sicut infra ponit in foriudicatis: ita ut ex transcursu anni videantur foriudicati, super quo dic ut notavimus s(upra) de pena contumacie in cri. ca. l. penam circa fi.


Haupttext
De exceptione hostica facienda.

Hostici -f exceptionem, quam in iudiciis nostris frequenter audivimus, determinare volentes statuimus: Si quando submonitus ad exercitum citatus extiterit, exceptionem predictam per se vel per alium coram eo, qui ipsum citavit -g , opponat. Qua opposita et probata quindecim diebus, antequam iter arripiat, et quindecim, postquam reversus fuerit, immunitatem .a. responsionis habebit .b. , ita quod nulli per se vel per procuratorem, quem non tenetur relinquere, respondere cogetur. Quod inviolabiliter obtinere censemus .c. , etiam cum litis contestatione secuta, submonitione facta reum rei publice causa predicto modo abesse debere contingit. Si tamen ambe partes, actor scilicet et reus, in exercitu inveniantur, exceptionem hostici alter alteri non opponat, dum tamen is, qui voluerit alterum in exercitu convenire, munitus sit in exercitu competentibus armis et equis et aliis omnibus opportunis et necessariis, que opportunitas et necessitas more exercitali inducunt, illo etiam non obmisso, ut, si conventus in exercitu per se et suis expensis militat, is, qui eum impetit, ut adversarium suum possit hostici exceptione privare, eodem modo et suis expensis militare debebit, ne alterius podio, sub cuius expensis et necessariis fuerit in exercitu sustentatus, eum, qui cum expensis suis nobis laudabiliter servit, impugnet. Que omnia per marescalcum nostrum vel alium, qui exercitui de mandato nostro pro tempore preerit, cui omnes, qui ad exercitum venerint, sine discretione aliqua personarum volumus presentari, probari debebunt. Tamen si eorum amborum condicio sit equalis, ut ambo sub alienis expensis in exercitu commorentur, alter alteri tenebitur respondere, ut tamen occasione inchoati vel inchoandi litigii, etiam si peremptorium sit emis [32r] sum, a servitio speciali, quod ei per nos vel per prefectum exercitus fuerit iniunctum, is, qui citandus est, nullatenus evocetur. Bannitos -a et forbannitos etiam secure -b in exercitu et absque alicuius offensione volumus commorari, adeo etiam, ut, dum in exercitu sint, privilegium habeant commune cum ceteris, quod a nemine -c valeant conveniri. Banniti tantummodo et non foriudicati [ab] accusatoribus suis et his, qui eodem modo muniti9 equis et armis in exercitu fuerint, infra annum -d iuxta predictum statutum a nobis modum poterunt conveniri. In foriudicatis autem idcirco hoc non concedimus, quia, cum ipsis nulla sit servata defensio, non esset aliud eos conveniri permittere, quam suspendi mandare, salvis per omnia hiis, que in exercitu contrahuntur aut committuntur, ad que presentem non extendimus sanctionem, sed ea iuxta exercitalem ritum volumus terminari.

Rechte Glosse

.a.¶ eandem immunitatem credo habere omnes remiges et nautas et vigiles in clasibus. Omnes enim milites sunt, ut ff. de bo. poss. ex test. milit. l. i. § in classibus. G[uisandus de Rubo]


.b.¶ aliud olim iur. lon., ut in lon. de exercit. B. et hoc diffinivimus.


.c.¶ non tenetur relinquere procuratorem. Sed an si ante hosticam exceptionem litigavit per procuratorem, tenetur per procuratorem exercere causam? videtur quod sic a contrario sensu: quia in hoc non indulget beneficium hec constitutio , quando ante creaverat procuratorem, optima lex ad hoc ff. de procur. l. vel hereditas in fi. et l. s.. Argumentum contra C. de proxim. sacr. sacri l. in sacris, ubi de hoc notavi in Kein Info conventu. et de age. in rebus, l. fi. in princi. An[dreas de Barulo]


Textkritischer Apparat