I. 107
Linke Glosse
Haupttext
De contumacia universitatis.

Dubitationem iurisperitorum non tam benigna quam necessaria legum interpretatione tollentes statuimus: Si quando universitas aliqua regni nostri personaliter et civiliter conventa citata contumax apparuerit nec inveniatur eius commune aliquid, quod propter ipsius contumaciam ab adversario .c. valeat possideri .d. vel super quo diffinita sententia valeat executioni mandari, singulos de universitate predicta ad collectam compellendos esse iubemus, qui in collecta ipsa conferant pro modo facultatum suarum, ut sic ex eo, quod ex collecta ipsa redactum commune fuerit, interlocutorie .e. vel diffinitive sententie satisfiat. Circa penam etiam contumacie .f. curie nostre debitam hanc formam in universitatibus volumus observari, ut contumacia ab universitate contracta pro dinumeratione cuiuslibet focularis dimidius augustalis nostre curie debeatur, ita videlicet ut, si mille focularia ipsa universitas habeat, quingentos augustales pro pena contumacie universitas tota fisco nostro persolvat. Que quantitas inter habitatores loci ipsius pro modo facultatum proporti .g. [26v] onaliter dividetur, sicut in collectis aliis hactenus fieri consuevit. Quod etiam in criminalibus causis locum habere censemus tam circa contumacie penam quam circa diffinitivas sententias proferendas in causis, ex quibus condempnatis pena pecuniaria ex causarum qualitatibus vel ex nostro iudicio irrogetur. Explicit liber primus. Incipit secundus.

Rechte Glosse

.c.¶ Nota qualiter punitur contumatia universitatis. Andr[eas de Barulo].


.d.ff. [quod] cuius univ. nomine l. civitates . Andr[eas de Barulo].


.e.¶ Nota sententiam de pena contumacie interlocutoriam esse.


.f.¶ Dicit qualiter satisfiat adversario universitatis nec qualiter fisco. An[dreas de Barulo].


.g.¶ Et sic non quilibet focularis solvent dimidium augustalis, sed plus vel minus, quod est notabile. And[reas de Barulo].


Textkritischer Apparat
Allegationen
Binnenverweise

Keine Quellen-Referenzen gefunden.

Quellenverweise