I. 22,2
Linke Glosse

-l


-a ¶ Nota: quia de precedentibus vociferationibus vel clamoribus mulieribus, causa eius aliis probationibus instrui, ad hoc ut principi referatur et prodest hoc ad e.l. ii. G[uisandus de Rubo].


-b ¶ Notari potest quod accusatus non debet incarcerari si fideiussores presentare potest, ut hic et infra de hiis qui dare pos. fideiussores l. unica et ff. de custo. et exibi reor. l. divus fallit tamen in casibus legibus denotatis eidem G[uisandus de Rubo].


Haupttext
De violentiis aliis mulieribus illatis.

In questionibus -l. violentiarum, que quibuslibet mulieribus inferuntur, predecessorum nostrorum, regum Sicilie sanctiones sub distinctione quadam, videlicet si intra tempora eisdem constitutionibus .a. pretaxata ipsarum proclamatio probaretur, pugne iudicium admiserunt. Cum igitur tam in casu presenti quam in omnibus aliis criminibus, crimine tantum lese maiestatis excepto et mortis absconse, pugne non tam iudicium quam dispendium provisione sancta sanxerimus amoveri .b. , non leve periculum accusantibus .f. imminet, qui communibus probationibus vix aut nunquam probare poterunt intentata, cum huiusmodi scelera a conspectibus hominum, qui veritatis ipsius possint perhibere testimonium, abscondantur; et sic ordinariis probationibus cessantibus de facto et extraordinariis, pugne scilicet et legis paribilis, de iure nostro sublatis .g. cause huiusmodi sine remedio remanerent. Nolentes igitur tam grande scelus dimittere ob defectum probationis inultum decernimus: Si quando aliqui de huiusmodi violentiis accusati confessionibus suis, quas in publicum conscientia lesa producit, aut testibus, qui in ipsis venereis actibus invenerint accusatos, quod tamen perraro SL. ich lese im Text aber "h" als Index, der sich folgerichtig an "g" anschließt. Nur der Text fehlt?! posset contingere, fuerint forte convicti, nobis etiam inconsultis capitali pene subiaceant priscis et nostris sanctionibus prestitute. Quod si non ipsa rei veritas probari valeat, sed hoc solum, quod per mulierem aut pro parte sua per aliquos denuntiatum ter fuerit alicui, qui signis aut modis aliquibus pudicitiam mulieris attemptet, quod [f. 6v] a reiteratione huius illicite presumptionis abstineat, et postea cum muliere clamante et aliorum auxilium vociferationibus invocante tantum in colluctationes vel fuga etiam in domo vel prope domum mulieris eiusdem inventus fuerit, aut si denuntiatione predicta minime precedente mulierem clamantem sub se teneat violenter, virginitatis sue seram satagens aperire et ipsam corrumpere aut inferre violentiam iam corrupte, causam eandem plene discussam et probationibus predictis aut similibus -a forsan instructam ad conscientiam celsitudinis nostre remitti censemus, ut ex sententia motus nostri, quam de manu celesti sumpserimus, causa terminum debitum consequatur, accusato verumtamen fide custodie fideiussorum -b vel carceris deputato. -.

Rechte Glosse

.a.fehlt!


.f. ¶ Aliquem scilicet de violentia mulieribus illata.


.g.¶ Ius comune. ¶Ius comune. ¶.


SL. ich lese im Text aber "h" als Index, der sich folgerichtig an "g" anschließt. Nur der Text fehlt?!.B/H.


Textkritischer Apparat
Allegationen