Linke Glosse
Haupttext
Eos tantum officiales nostros officialium illatis ipsis iniuriis volumus prerogativa letari, qui officium exercendo commissum iniurias aliquas patiuntur, non qui inimicitiarum suarum vindictas vel sua privata negotia pertractando, dum aliquos subiectos nostros indebite persequuntur, ipsorum exigente nequitia a fidelibus nostris iniurias patiuntur interdum. Verum necdum quod officiales huiusmodi in casu presenti prerogativa officii gaudere velimus, immo tanto ipsorum excessus velamento administrationis nostre commissos prosequi desideramus instantius, quanto in grave dispendium subiectorum et nostre maiestatis iniuriam ipsorum dissimulata facinora, qui nostram effigiem representant, reduci valerent et experimento visibili nos ipsi persensimus iam reducta. ¶ Eos itaque, qui occasione officiorum quorumlibet ipsis ab ordinatis nostris vel a nostra munificentia commissorum aliquid per iniuriam fidelibus nostris abstulerint, quibus diu forsitan ante susceptum officium depredationis insidias prepararunt, eo, quod acceperint, primitus integre restituto passis iniuriams, in quadruplum .a. .b. dampnandos esse censemus. -g , et in utroque casu nichilominus cum perpetua infamia ab officio illos, qui sic officiis abutuntur, decernimus amovendos, ita quod nullo umquam tempore ad nostrarum administrationum officia a nobis vel a nostris ministratoribus admittantur.
Rechte Glosse
.a.¶ alia pena statuitur contra castellanos et servientes, ut s(upra) de offi. cast. l. ii.