I. 98
Linke Glosse

-c¶ Que debent terminum peremptorium continere, ut s(upra) l. proxima posuit de illis enim facit hic mentionem quandam adiciendo distinctionem .


-d**Non trovata a margine!go


-e¶ Secus de iure veteri. Is enim, qui in domo est, si aditum ad se non praestat, vel ex publico non conspiciatur, nec re, nec verbo in ius vocatur, ut ff. de in ius. voc. l. plerique, et l. satisVel dic idem esse quoad effectum, quia tanquam contra contumacem proceditur contra eum, quod dic, ut notatur in l. illa, plerique, et l. satis, et in suma de in ius vo. § qualiter, et in summa de offi(c). div. iudi. secundum Azo.


-f¶ Ille vero, cui conmissa est citatio, potest alteri citationem huiusmodi demandare. An[dreas de Barulo].


-g¶ Propter quod puniri debet tercia parte bonorum mobilium, ut in e. l. pena.


-h¶ Id (est) per scripturam. Ea enim que causae cognitionem etc. demandari non possunt, de quibus si plenam consequi ius doctrinam repete que notata sunt, ff. de iur. reg. [l.]" omnia quecumque cause, secundum Az.


-i¶ Et probetur, ut s. l. proxima et l. rei ven.


Haupttext
De assignatione litterarum citatoriarum.

Citationis littere -c ipsi eidem, qui citandus fuerit, si eius copia haberi poterit, sub publice persone testimonio vel presentia -d duorum aut trium testium assignentur. Quod si, ubi sit, qui citandus fuerit, ignoretur vel inventus haberi ad se aditum -e non permittat, sufficere volumus, quod denuntiatio domi fiat, in qua uxor eius et filii vel alia specialis ipsius familia commoretur, recepto a familiaribus sacramento, quod citationem factam, quamprimum poterunt, ad notitiam citati perducant. Si vero domus non aperiatur citari volenti, litteras citatorias in limine domus poni iubemus sub testimonio supradicto, et ex tunc triginta vel sexaginta dierum tempus, quod littere continent, continuum numeretur. Que omnia per eum, cui fuerit commissa citatio, volumus expediri et seriatim citanti rescribi, illa in posterum dubitatione submota, quod is, cui facienda citatio extiterit demandata, mandatum ipsum tam per se quam per alium fide dignum -f , cui hoc specialiter commiserit, exequatur, cum hic non ut iudex cause, sed ut quilibet minister -g alius ad faciendum aliquid assumatur, nec cause cognitionem hoc continet, quod mandatur, ut per -h libellum non valeat expediri. Que omnia volumus in posterum obtinere, sive civiliter quis sive criminaliter impetatur. Predictis autem modis vel quolibet predictorum citatus, si per se non compareat nec ab alio legitime defendatur vel pro ipso legitima excusatio -i proponatur a iudicibus contumax reputetur.

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat