Linke Glosse
-b¶ Habes: quando post conclusionem sit pronunciandum tam in causa ap(pellationis), quam in principali, quam etiam in inquisitione, Acu.
-c¶ Nota: in hiis, que fiscus tenet, non debet procedi principe inconsulto, quod intelligas cum illa determinatione, quae sit i(nfra), e. l. penult. et non ante iusti(tiarius) possit cognoscere de hiis, que fiscis (=fiscus) tenet? Dic ut i(nfra) t. i. l. presides . .
Haupttext
Ut post renuntiationem infra · X · pronuntietur in causis.
Hac lege -b in perpetuum valitura censemus, ut tam magister iustitiarius quam alii inferiores iudices infra decendium, postquam renuntiatum est, pronuntient a renuntiationis tempore numerandum. Et si talis questio emerserit, in qua nostra conscientia sit necessario consultanda vel superiorum iudicum consilium expectandum, magister iustitiarius predictus per se vel per unum ex iudicibus circumspectionis nostre responsum exquirat, in illis -c tamen casibus, in quibus nobis inconsultis procedi non potest, ut in hiis, que curia tenet, vel si novus casus occurrat. Alii vero iudices, si similis causa emerserit, fideli relatione facta superiorum suorum responsum exquirant. Idem et in inquisitionibus et appellationibus dignoscitur observandum, videlicet ut currat decendium in inquisitionibus post rubricas factas, in appellationibus post receptionem earum, ubi ambe partes non sunt presentes, sed appellator tantum; ubi sunt presentes, post renuntiationem ut supra.