Linke Glosse
-b¶ Nota officium magistri fundicarii. .
Haupttext
De fundicariis.
Magistros fundicarios -b curie nostre sicut quoslibet officiales nostros puritatem omnimodam tam circa nos quam circa fideles nostros volumus observare. Ideoque precipimus, ut iidem magistri fundicarii nichil emant aut emptum in fundicum intromittant sine testimonio baiuli et iudicis civitatis et loci publice scripture suffragio roborando. Procurabunt autem magistri fundicarii fundicos salis, ferri et azari et mercium exituras, que fundicande per nostram curiam sunt statute preter venalia, quorum exitus aliis officialibus per nostram curiam specialiter est commissus. Volumus autem predictos fundicarios ab infrascriptis nostrorum fidelium gravaminibus abstinere, quod non compellant eos in maiori quantitate salem emere, quam ipsi voluerint, dummodo prohibeant et diligenter observent, quod extra provinciam sibi decretam provinciales sui in magna vel modica quantitate salem non emant in provinciam deferendum, pena publicationis bonorum omnium emptoribus seu quibuslibet aliunde preter speciale mandatum curie nostre salem deferentibus prestituta, nisi ab ultramarinis partibus in navigiis sal deferatur, quod non alii, sed curie assignetur pro pretio, quo cum curia convenire poterunt deferentes. Mercatoribus ementibus salem ab eis et ipsis iura curie nostre solventibus permittant, quo voluerint intra provinciam et pretio, quo poterunt, distrahere, nec certo loco seu a certo venditore tantummodo salem homines comparare compellant. Mercatores etiam ad civitates, ubi sunt fundici, venientes exoneratis et depositis mercibus, que fundicari debent in fundicis, quo voluerint per civitatem hospitari permittant, pena publicationis mercium mercatoribus imminente, qui alio merces fundicandas sine speciali mandato fundicarii deposuerint vel modo quolibet ius fundici fraudare seu furari temptaverint, dum tamen fundicarii caveant, quod nullas res alias preter eas, quas in novis statutis fundicari seu doanari mandavimus, mercatores seu quoslibet distrahentes fundicare seu doanare compellant.