I. 95,1
Linke Glosse

-a¶ Que est s. Kein Infoquat. iudic. et vat. esse de. l. i. et s. quali. cama. et baiu. iu. de. l. ii ibi vel caude ab eis etc. And[reas de Barulo].


Haupttext
De numero officialium, et infra quod tempus eorum administratio duret.

Occupatis .b. nobis circa totius nostre rei publice curas et deliciosum nichil aut modicum valentibus cogitare, non sunt laborum additamenta, sed requies, que de componendo statu regni nostri Sicilie cogitamus, utpote cum inter cetera, que iuribus nostris paterne successionis reliquerat debitum vel fortune felicitas acquisitionibus postmodum aggregavit, regnum ipsum pre ceteris velut electum quoddam viridarium inter agros cura precipua colere disponamus ad illud potissimum satagentes, ut eradicatis in totum amaritudinis fructibus et nocivis in eo pacis et iustitie robora sic affluenter et provide nutriantur, ut sit admirantibus omnibus similitudinis speculum, invidia principum et norma regnorum. Et cum statum pacificum populorum iustitia roboret et ordo decoret, ordinarium fore providimus ordinare iustitiam, quam copiose mandavimus regni nostri fidelibus ministrari, ut non minus ordo quam copia sanctum et providum voluntatis nostre propositum preconizet. Ad cuius confirmationem cura perspicua laborantes necessarium duximus officialium omnium, per quos iustitia colitur et culta petentibus ministratur, taxare tempus officii et numerum prefinire, ne vel confusio numeri pluribus prestet delinquendi materiam vel infinitas temporis crassandi licentiam tribuat longiorem. [23v] Statuimus igitur, ut per provincias singulas, que certis iustitiariatuum et camerariatuum terminis limitantur, non plures quam unus iustitiarius et unus magister camerarius ordinetur, quorum iustitiariorum quilibet iudicem unum continuum et notarium unum actorum habebit. In civitatibus singulis unum tantummodo baiulum et iudicem unum, qui causarum cognitionibus presit, iuxta premissam celsitudinis nostre formam -a per magistrum camerarium et tres iudices, qui gesta conficiant, per nostram excellentiam volumus ordinari, civitatibus Neapolis, Messane et Capue tantum exceptis, in quibus propter contractuum multitudinem quinque iudices et octo notarii creabuntur, ita quod nullus magister iudex aliquatenus sit in regno. Horum omnium officialium tempora preter notarios, qui ubique terrarum perpetui statuuntur, anni circulo precipimus terminari, nisi vel eminens administrantis industria vel substituendi defectus nobis aliquando, quibus solum ordinationem iustitiariorum, ubicumque fuerimus, reservamus, temporis spatium de necessitate suaserit prorogandum.

Rechte Glosse

.b.¶ Palea est sed pulchra sunt verba. An[dreas de Barulo].


Textkritischer Apparat
Allegationen
Quellenverweise

Keine Titel-Referenzen gefunden.