II. 13
Linke Glosse
Haupttext

Accusatorem post litem contestatam in iudicio super accusatione criminali, si in termino sibi dato non venerit accusationis sollempnia impleturus, tertia parte bonorum mobilium decernimus esse multandum, et si edicto alio sibi denuo destinato inchoatam accusationem detractaverit exequi contumacie contumaciam aggregando, quia secundum veterum legum scita presumitur .a. destitisse .b. , in centum augustales condempnetur. Quam penam loco quinque librarum auri, in quibus desistentes hactenus dampnabantur .c. , succedere debere censemus, eodem multo fortius obtinente, si accusator expressim .d. accusationi renuntiaverit institute.

Rechte Glosse

.b.ff. ad se con. tur. l. ab accusationem § destitisse. G[uisandus de Rubo]


.c. ¶ Ex senatus consulto Turp(illiano) ut ff. de preva. l. iii § si ideo, quod locum habet in publicis iudiciis. Secus in privato crimine, puta stellionatus, vel exep(ilate) her(editatis), vel furti, vel iniuriarum: tunc enim cessat Turpill(ianum) sed tantum iudicis officio accusator cohercebitur, ut ff. ad turpil. l. si quis § stellionatus, et l. in privati. G[uisandus de Rubo]