Linke Glosse
-a.¶ quod intelligendum est mundualdi seu procururatoris sunt solvendo aliquin nulla excusatio necessaria esset eis, ut presenti l. probatur eos enim inopia excusaret, ut ff. ut ff. de dolo l. nam is, et de furtis l. itaque
-b¶ Et est hoc secundum iura: maiores enim, quibus et ceteris casibus subvenitur in contractibus, vel quasi contractibus, vel in delictis, vel quasi delictis,non iuvantur, ut C. de resti. mil. l. que a patre, licet inventum in eis minores xxv an(nis): quod dic ut in summa de resti. minor. § subvenitur, secundum Azo
-c¶ qui omnes casus notantur Kein InfoC. de iur. et fac. ig(no). l. fi.
Haupttext
De mulierum restitutionis beneficio in integrum.
Obscuritatem legis divi regis Rogerii, avi nostri, de restituendis mulieribus editam declarantes mulieres Longobardorum seu Francorum iure viventes in iudiciis tantum restituendas esse sancimus, cum per negligentiam vel fraudem mundualdorum seu procuratorum suorum enormiter lese probantur et adversus predictos mundualdos vel procuratores, dum forte solvendo non sunt, indempnes servari non possunt, item si propter nimiam simplicitatem eorum enorme dampnum .e. incurrant, nam licet pre [37v] scriptorum simplicitas ipsos excusat -a. , simplicitas tamen eorum in dampnum mulierum reverti non debet. In contractibus -b autem, in quibus non tantum ipse presentes esse possunt quam aliorum presentiam, iudicum et mundualdorum atque parentum, habere, ipsis non vidimus succurrendum, nisi forte per circumventionem aut fragilitatem sexus immoderatam dotem, ultra patrimonium vel ultra vires patrimonii sui videlicet, promisisse vel constituisse probentur. Casus autem, in quibus antiqua iura mulieribus ius ignorantibus succurrebant, in suo robore reservamus, videlicet si per errorem, non pretio accepto, ab accusatione desistant, si incesti crimen per ignorantiam iuris admittant vel si instrumenta edenda per fragilitatem sexus ignorantes non edant. Succurritur etiam eis, si in satisdationibus in iudiciis prestandis per iuris ignorantiam inveniantur esse decepte, item si solverint ex intercessione ignorantes se beneficio Velleiani munitas. Quos omnes -c , et si quos alios probata iuris antiquitas introduxit, in suo robore volumus permanere.
Rechte Glosse
.e.¶ alibi vero dicitur grande dapnum, ut ff. de minor. l. si ex causa, et l. penult. . Est autem dapnum enorme vel grande scilicet non mini(mum) sic(ut) dicitur capitis diminutio magna, idest non minima, ut ff. ad Tertul. l. i. § proin(de), et no(ta) hoc in predicta l. de min. et dampnum, quod lex dic(it) esse grande, dominus meus appellat enorme, ut no. ff. de mino. [l.] etsi sinein illa notula, idem si patiatur enorme dapnum. Hoc autem ideo dico, ut ostendam, quod idem dici debeat in utroque.