Linke Glosse
Haupttext
Defensas impositas et contemptas instanter constitutionibus nostris prescripsimus exigendas. Verum ne effrenata licentia defensarum in iure suo alicui nostrorum fidelium possit dampnum afferre, statuimus: Si quis iniuste defensam imponit .b. veluti creditori suo, qui auctoritate forte conventionis expresse ipsum iure licito pignorat, vel si officiali nostro iura nostra forsitan exigenti defense huiusmodi imponantur, imponens huiusmodi defensas iniuste, si quidem is, cui defensa imposita est, ob reverentiam culminis nostri a iure suo discedens defense .c. obtemperaverit nominate, penam, quam defense obediens subire deberet, si contraveniret, subeat, qui ipsam imponit. Ceterum si nichilominus post defensam is, cui imposita est, iure suo auctoritate legis .d. vel conventionis utatur, impunitum unumquemque esse censemus, alterum quia ex defensa etiam sic iniusta nullum omnino commodum reportavit nec ergo penam subire deberet, alterum quia contra defensam iure licito veniens iure .e. suo utitur potius, quam contempnat.
Rechte Glosse
.-¶ Inponentes huiusmodi defensis iniuste.
.c.¶ Nota defensa illicita servata vel non servata. .
.d.¶ Puta quia tertio debitorem suum *pulsatum* trina contestatione premissa, ut in lon. deb. et gua l.i. et l.ii..