I. 66,1
Linke Glosse

-f¶ Quia furum autem alius manifestus alius nec manifestus, ut insti. de ob. q. ex quasi delic(to) na(scuntur) § manifestum et § nec manifestum. Item si civiliter agatur de furto, furti manifesti pena est quadrupli nec magnifesti dupli ut insti. de ob. q. ex delete delicti nas. § furti actio, et de actio. § poenam, ff. de furt. l. si pignore. Si autem de furto criminaliter agatur Reus extra ordinem cohercetur, quod nichil absciditur. Sed aliter castigatur, ut in aut. ut nulli iud. lic. lo. ser(vatorum) ha(bere), coll. vii, et est positam C. de fur. aut. sed hodie et hoc secundum ius ro(manum), iur(e) tamen lo(ngobardo) imponitur pena civilis, si de furto civiliter agatur, in occ. cogit, et sic imputata sit condepnatio in nonum, si criminaliter agitur pro primo furto amittit oculum , pro secundo nasum, pro tercio *suspenditur*, seu moritur, ut in lon. de furtis l. ii. et tercio et l. si quis per proditorem, et l. si quis aurum, et l. si quis auruml. si quis aurum. G[uisandus de Rubo].


-g¶ Nota furem per Baiulum qui cum cepit for. iust. assignadum infra de deti. animalia l.i. G[uisandus de Rubo].


Haupttext
De fure capto iustitiario assignato cum re furtiva.

Baiulus si furem -f furem ceperit, ipsum abire aliquatenus non dimittat. Sed si quidem fur fuerit extraneus, ipsum cum toto suo et re furtiva iustitiario regionis assignet -g . Si autem civis fuerit aut villicus, fur cum eo, quod furatus est, iustitiario similiter assignetur, res autem mobiles ipsius furis, quascumque habuerit, per baiulos eiusdem loci fisci iuribus vendicentur.

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat