I. 60,1
Linke Glosse

-b¶ Non enim ex requisitione baiuli assequitur de iurisd. Magistri came., sed eam ex se habet, et suam licet enim eam concessit baiulo, non tamen a se penitus abdicavit, sicut dicitur in po(test)ate translata in principem a populo ro(mano), quod dic, ut in sum(m)a de le(gibus) et con(stitutionibus) § a pop. quo exercicium iurisdictionis non habet, nisi baiulo requirente; sic et al(iter) alius habet actionem communem cum alio. Sed unus tantum habet exercitium actionis, quod dic, ut in summa de rei ux. act(io) § item datur predicta actio secundum Azo.


Haupttext

Officiorum -a periculosa confusio privatorum iura, qui iustitiam sitiunt, plerumque confundit. Sane cum predecessorum nostrorum discreta provisio ad hoc diligenter intenderit, ut publicarum personarum officia segregaret, provisionem ipsorum effectu debito prosequentes statuimus magistros camerarios seu camerarios, qui a curia nostra camerariatus officium in credentiam recipiunt vel conducunt, de causis civilibus tantum, preterquam de feudalibus, pro iurisdictione sua seu ad -b requisitionem -oo baiulorum vel in defectu -c ipsorum tantum posse cognoscere et ipsas rationabiliter diffinire. Causas, quas inter baiulos et cabellotos sue iurisdictioni subiectos oriri sepe contingit, ipsos audire volumus et sententialiter terminare -d. . Appellationes etiam, quas in causis civilibus in presentia baiulorum a sententiis -e iudicum ordine iudiciario cognoscentium ad ipsorum audientiam, prout assolet, contigerit interponi, ipsos suscipere volumus, et susceptis eisdem ad confirmationem sententiarum ipsarum vel ad annullationem earum, prout viderint de iure, procedant, a quibus ad nos et non ad iustitiarios, sicut olim, provocationes volumus interponi. -:.

Rechte Glosse