Linke Glosse
-b¶ Sed infra quod tempus restituetur minor? Respondeo, olim infra annum utilem, hodie infra quadriennium, ut C. de in integrum restit. l. fi. in princ. et incipiet currere istud tempus finito tempore minoris, quod est etatis et intrante tempore maioris, quod est secundum iura romana finito xx.v. anno, ex quo dies xxv anni illuxerit, ut in prealle. l. § i. , Sed secundum hec iura completo xviii a(nno) ex quo dies x et ix anni illuxerit, ut i(nfra) e(odem) § fi.et ita a decimo viii anno usque ad xx. ii. annum restituetur. Sed et videtur, quod verum puto, quod possit petere restitutionem a decimo octavo anno usque ad xxv annum, nam si inpetrata fuerit venia etatis, quod potest masculus habens xx. annos, femina habens xx.iii. annos, ut C. de hiis qui ve. eta. inpetra. l. ii. quod ab insinuatione principalis indulgentie tempus restitutionis scilicet quadriennium curret impetranti: ita tamen ut si quadriennium illud ante xx.v. annum compleretur, stipulatur sibi tantum tempus, quantum deest xxv. anno ita ut usque ad xxv. an(nos) restituatur, ut C. de temporibus in integrum resti. l. ea in princ.Qua ratione ego dico idem esse in quolibet minore, ut a tempore sue maioris etatis, quod est completo xviii an(n)o et dies xviiii an. illuxerit, ut i(nfra) Kein Infoe. § si usque ad xxc. annum possit restitui per prealle l. ea que.
Haupttext
Minorum iura, qui in iudiciis vel extra iudicia immodice lesis probantur, precipimus inviolata servari, quibus in illis casibus tantum succurrimus beneficio restitutionis in integrum indulto, in quibus eisdem leges veteres -b succurrebant, videlicet si -c. facilitate -d sui, tutorum, curatorum, baliorum seu etiam procuratorum -e fraude vel ignavia aut dolo adversariorum suorum lesi -f probantur -g . Eis autem delinquentibus -h , si delictum procedat ex animo, nisi quatenus miseratio etatis iudicem moverit, minime subvenimus. Illud etiam constitutioni presenti duximus annectendum, ut in causis non tantum civilibus, verum etiam criminalibus et publicis tutorum aut curatorum seu baliorum auctoritas ipsis assistat -i . Abundantiorem etiam providentiam de sinu gratie nostre pupillis volumus impartiri -k , ut causas criminales et publicas etiam per tutores eorum aut curatores ad lites datos in iudicio deducere valeant, dum suam et suorum iniuriam prosequantur, sive accusent sive ab aliis accusentur, penis ex actionibus debitis constitutionibus nostris et antiquo iure statutis personis principalibus infligendis. Minores autem tam masculos quam feminas intelligimus eos easve, qui vel que nondum etatis sue octavum .a. et decimum annum excesserunt. Quo completo ipsos tam in contractibus quam in iudiciis et in omnibus perfecte etatis volumus reputari.