Linke Glosse
-c¶ Immo quicquid ex eo matrimonio quoquo modo datum fuerit, indigno indigne vero sublatum, fisco vendicatur, ut C. de incept. nup. l. qui contra. Iure autem longobardorum inponitur alia pena, ut in titulo de prohi. nup. l. hoc autem. Super qua dico, ut notatum est ibi et in l. i. secundum R(offred).
Haupttext
De sollempnitate matrimonii.
Sancimus lege .d. presenti omnibus volentibus contrahere matrimonium necessitatem imponi, universis hominibus regni nostri [f. 43r] et nobilibus maxime, post sponsalia celebrata oo- sollempnitate debita et sacerdotali benedictione premissis matrimonium sollempniter et publice celebrari. Alioquin noverint amodo molientes contra nostrum regale edictum neque ex testamento -b neque ab intestato se habituros heredes legitimos ex clandestino et illicito per nostram sanctionem matrimonio procreatos. ¶ Mulieres etiam dotes aliis nubentibus legitime debitas non habere. -c ¶ Rigorem cuius sanctionis omnibus illis remittimus, qui promulgationis huius tempore iam matrimonium contraxerunt. ¶ Viduas etiam volentibus ducere huius necessitatis vinculum relaxamus.
Rechte Glosse
.d.¶ Nota: de sollepnitate matrimonii, et quod nati ex clandestino matrimonio non succedunt