I. 18
Linke Glosse
Haupttext

Si quis in posterum nostri nominis invocatione contempta post defensam eidem impositam -c. sub quacumque quantitate vel forma per personas publicas vel privatas in rebus violentiam vel in personis eorum iniuriam , a quibus vel pro quibus prohibitio fuerit indicta, per testes non pauciores .a. tribus fide dignos et omni exceptione .b. maiores .c. ac aliis legitimis argumentis probabitur commisisse, si quidem cum armis hoc fecerit, in tertia parte bonorum suorum .d. omnium puniatur, licet ex parte nostra nulla etiam quantitate adiecta defensa oo- simpliciter imponatur, si vero sine armis, in quarta parte bonorum predictorum contemptorem dampnandum esse sancimus. De quibus camerarios et baiulos locorum, cum ipsi defensas indicunt, in bonis tantum mobilibus sexagesimam lucrari censemus, reliquis partium predictarum mobilium et immobilium nostro erario applicandis. Illud etiam apertissime diffinimus, ut, si quando tres testes aut plures ad probandam defensam impositam et contemptam fuerint ab imponente producti, contra ipsorum dicta, videlicet quod res aliter se habuerit, per testes contrarios probari .e. non possit. Nam aut testes, per quos defensa imposita et contempta probatur, erunt probate fidei et opinionis electe, et tunc promptum est ipsorum testimonio stari debere; aut pars ipsorum personas .f. excipere posse confidit, quo casu parti obiectiones contra personas predictorum testium non negamus. Defensiones rei iudicate, pacti conventi .g. et similes, que non directo contra dicta ipsorum testium opponuntur, quod falsum videlicet deposuisse dicantur, parti, que ipsas obiecerit, reservamus. Ut tamen questiones ipsorum, per quorum impositionem, si contra factum fuerit, ius est nostre curie acquisitum, per imponentes easdem [5va] privata conventione remitti -a non possint, immo imponentibus ipsas specialiter iniungimus et expresse, ut exactionem magistro iustitiario vel iustitiariis debeant nuntiare. Penas preterea, que super aggressuris, violentiis et iniuriis per leges veteres vel constitutiones divorum parentum nostrorum inducte noscuntur, si predicta precedente defensa commissa probentur, per penas presenti sanctione statutas in posterum volumus esse novatas, ut eis sublatis -b pena tantum ex defensa petatur, excepto si aliquis cum armis percusserit vel occiderit -c , quas penas -d , utpote corporales, premissa beatitudinis nostre constitutione -e sancitas non volumus minorare -f , sed per defense impositionem in tertia vel quarta -g parte bonorum, prout superius est expressum, augeri. Iudeis autem et Saracenis etiam et pro eis aliis, officialibus scilicet, in prescriptis casibus imponendi defensas concedimus facultatem, quos non propterea, quia Iudei vel Saracenis sunt, arceri volumus innocentes. Prenominatas autem quartam et tertiam partem per magistrum iustitiarium et iustitiarios nostros sic instanter absque alicuius dissimulationis vitio volumus profligari et eisdem ab imponentibus nuntiari. Quod si ipsos in exigendis eisdem aut imponentes in denuntiandis invenerimus desides aut remissos, quicquid aliquibus gratiose dimiserint, de bonis eorum procul dubio exigemus. Officiales enim, qui scelera reperta non vindicant, tegere ut conscii .a. , criminosa festinant.

Rechte Glosse

.c.idem de testibus qui instrumento prescribunt, ut i. de fide et auc. instrumentorum. Idem in probatione debiti, ut i. de exor. et praep. iiudic. l. questionem. Idem in deposito ut i. de probat. instru. l. in (=de) causa. G[uisandus de Rubo]


.d.sed quero, an aliquis uxorem habens, si damnatus fuerit ex defensa in tertia, vel quarta parte omnium bonorum suorum eius uxorem rationes suas dotes si donationes propter nuptias, quartam, atque de daria salvas et integras habere possit? Respondeo, quod sic, ut i[nfra] de pena contuma. l. penam C. de bo. proscript. seu dam. l. si quis posthanc, et aut. ibidem signato cum bona dampnatorum. Gi[uisandus de Rubo]