I. 71
Linke Glosse

-a¶ Clerici non possunt administrare baiulationes andreas nec possunt esse iudices nec habere alia officia publica. Andre[as de Barulo].


Haupttext
Ut clerici vel iudices non sint baiuli, et de pena facientium contra.

Clerici quoque, quos -a a forensibus negotiis ipse ordo clericalis excludit, ad administrationes baiulorum vel ipsorum officia nullatenus admittantur. Quod ad iudices extendentes ipsos a baiulationibus et baiulorum consortiis privatis et publicis removemus eosdem publicatione bonorum, si contra fecerint, condempnantes. Baiulationes omnes ubique per regnum a kalendis septembris inchoari precipimus, sive in extalium sive ad credentiam collocentur.

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat
Allegationen
Binnenverweise

Keine Quellen-Referenzen gefunden.

Quellenverweise

Keine Titel-Referenzen gefunden.