III. 47// V2: 3.21.3
Linke Glosse
Haupttext
De sciropis et electuariis.

om.

In terra qualibet regni nostre dicioni subiecta duos circumspectos et fide dignos volumus ordinari et corporali ab eis prestito sacramento teneri, quorum nomina ad curiam nostram mittantur, sub quorum testificatione electuaria et sciropi a alie medicine legaliter fiant et sic facta vendantur Salerni, maxime per magistros in phisica hos volumus approbari. ¶ Presenti etiam lege statuimus, ut nullus in medicina vel cyrurgia nisi apud Salernum regat in regno nec magistri nomen assumat, nisi diligenter examinatus in presentia nostrorum officialium et magistrorum artis eiusdem. ¶ Conficientes etiam medicinas sacramento corporaliter prestito volumus obligari, ut ipsas fideliter iuxta artis et hominum qualitates in presentia iuratorum conficiant. Qui si contra fecerint, publicatione bonorum suorum mobilium sententialiter condempnentur. ¶ Ordinati vero, quorum fidei sunt predicta commissa, si fraudem in credito ipsis officio commisisse probentur, ultimo supplicio feriendos esse censemus.
Rechte Glosse
Textkritischer Apparat
Allegationen
Binnenverweise

Keine Quellen-Referenzen gefunden.

Quellenverweise

Keine Titel-Referenzen gefunden.