Linke Glosse
-a¶ Paria sunt nullam fuisse causam et fuisse aliquam et finitam esse, ut ff. de condic. sine c. l. i. .
-b¶ Ut ff. de iudic. l. ii. § omnes ibi plane si perfecta.
-c¶ Si vult alioquin omnes C. ut ne(mo) invit. ag(ere) vel accu. co. similis locutio C. de transac(tionibus) l. iii. in prin.
-d¶ ff. de naufr. (!) fe(nere)l. nichil i. respondeo.
-e¶ Semper intelligas cum causa pertinet ad iurisdictionem illius curie in qua imperitur . .
-f¶ Causam repete iustam ut s. e. Kein Infol. posint addas necessariam, ut ff. de iudic. l. ii. § legatis, et cave tibi quia non tantum in illis casibus, qui gratia exempli ponuntur ibi, datur ius revocandi domum: sed in aliis similibus, quod probatur ex eo quod ibi dicitur: vel alterius negocium, quod dic in summa de iur(isd.) o(m). iu(dicum) § sortitur, secundum Azo.
-g¶ Nota de iure revocandi domum et qualis terminus detur revocandi domum. .
-h¶ Implorare ff. de iudiciis l. ii. § legatis § idem Kein Info§ plane C. ubi de crimi. a. op. aut. qua in provincia signato super leges questionem certa finem ipsius aut.
-i¶ Nota: quia fidatur terminus ad iter et redditum peremptorius debet dari, ut procedi valeat contra eum. .
Haupttext
De exordiis et preparatoriis iudiciorum.
Si quem nostrorum fidelium ad proclamandum de aliquo coram magistro iustitiario curie nostre vel regionum iustitiariis necessitas forte compulerit vel voluntas, si quidem adversarium suum in curia nostra repererit, quem ob aliam specialem causam et iustam non venisse constiterit, vel quod ibidem ea -a perfecta subsistat -b , de ipso recepturus iustitiam protinus conqueratur -c . Ob -d aliam -e autem causam -f veniens specialem, sive civiliter sive criminaliter impetatur -g , revocandi domum ius poterit impetrare -h , verumtamen recepto prius termino peremptorio -i , quam recedat, in quo se debeat curie presentare. Cuius spatium, ut omnis omnino frustrationis occasio a iudiciis excludatur, presentis legis serie iussimus annotari et pro locorum diversitate distingui, ut, si conventi domus distet a curia per octo dietas aut pauciores octo, tanti temporis dilatio concedatur, quod per sex dies domi moratus dietis competentibus numeratis pro qualitate itineris et persone ad curiam revertatur. Si autem per decem dietas domicilium eius a curia distare noscatur, per predictum modum dinumeratione dierum et dietarum habita diligenti tantum temporis impetret ad regressum, quod deducto tempore itineris et reversionis ad curiam per novem dies domi valeat commorari. Ceterum si ultra decem dietas distet a curia domicilium fugitivi, quantacumque distantia allegetur, dinumeretur tempus ad iter et reditum competens, ut est dictum, quo diligenter et studiose dimenso, dato, ut dictum est, pro reditu peremptorio tam in casu presenti quam in omnibus supradictis, domi sibi liceat per dies duodecim commorari. In quibus dilationibus si venire contempserit impetitus, contra ipsum ex peremptorio, quantum de iure procedi poterit, procedatur.