Linke Glosse
Haupttext
Probationum defectum in causis, quas super homagiis moveri contingit, competenti munimine fulcientes statuimus, ut, si quando fuerit aliquis ab aliquo de homagio impetitus, ipse autem hominem nostrum immediate .a. se esse contendat, si quidem per privilegia .b. predecessorum nostrorum aut nostra vel alia legitima instrumenta .c. sive per testes fide dignos et omni exceptione maiores, qui forte concessioni interfuerint, probari possit .d. , qualiter petitor aut antecessores sui hominis petiti dominium vel predecessorum suorum .e. adepti fuissent, si nullas exceptiones conventus opponat et probet .f. , per quas possit se ab eius dominio liberare .g., pro actore iudex competens ferre sententiam non moretur. Quod si legitime probationes .h. de dominio .i. haberi non possint, sufficiat petitori .k. probare, quod homo .l. petitus temporibus regum, predecessorum nostrorum, predecessoribus suis vel sibi fidelitatis et homagii prestiterit sacramentum et quod ut vassallus ei servierit in omnibus et per eum in curia sua de persona conventus iustitiam fecerit conquerentibus et quod predictorum regum tempore usque ad ea tempora, in quibus de homagio retulit questionem, terram ab actore tenuerit, ne alias recommendatus .m. presumatur potius quam vassallus. Que omnia in militibus et baronibus de vassallagio .n. conventis volumus observari. Predictis autem omnibus vel aliquo predictorum cessantibus conventus immediate maiestatis nostre communi dominio relinquatur. In omnibus autem predictis libertatis favorem ac interpretationem benignam pro libertate in dubiis faciendam, prout veteribus .o. legibus est inductum, in [36r] tegre reservamus.
Rechte Glosse
.b.¶ Scilicet confirmata post curiam capuanam, ut s. e. t. l. concessiones.
.c.¶ emptionalia scilicet publica autentica, ut i. de iur. rerum regal. l. si dubitatio con. de
.d.¶ ut C. de testi. l. testium lon. de rebus emptis a conduc. ca. l. i. videtur iii. questione viiii c. testes Kein Infov. q. ii c. iii et ult.