II. 43
Linke Glosse
Haupttext
De beneficio restitutionis rei publice.

Beneficium restitutionis in integrum nostre rei publice in iudiciis et contractibus antiquis legibus .b. reservatum nec nos ipsi precidimus, sed illud nobis integre reservamus sanctioni presenti manifestius inserentes, ut ad petendam restitutionem eandem speciale mandatum .c., quod in minoribus et mulieribus exigitur, quorum procuratores et defensores restitutionem implorant, a procuratoribus statutis a nobis vel a magistro iustitiario nostro aut regionum iustitiariis, quibus in causis nostris criminalibus .d. et civilibus statuendi procuratores et defensores concedimus facultatem, nullatenus exigatur.

Rechte Glosse

.b.¶ ut C. qui. ex ca. ma. rest. l. res.


.c.¶ nota: in petenda in integrum restitutione procuratoribus mulierum ac minorum exigi speciale mandatum, ut hic et ff. de min. l. illud § si talis


.d.¶ vereor ne si legem istam intelligam indisti(n)cte, multis aliis legibus contraria opponitur, quod non credo imperialis propositi extisse, ut in offi. C. [de] te. l. si quando., in rubro dico ergo secundum iura nova loquitur indistincte non tollitur distinctio l(egis) veteris, ut in aut. de admi(ni). off. coll. iii. § ult. C. de ap. [l.] precipimus in fi., ff. de legi. et sen. con. l. non est novum, et l. ideoque, et l. sed et posteriores. Dicas igitur, quod si causa est criminalis publica vel privata, ex qua non inponitur pena capitis, sed relegationis, vel minor, puta motionis ab ordine, constituetur in ea procurator, cum ex pena relegationis infligatur absenti accusato, sicut in peccuniaria causa fertur contra absentem, nec distinctio, ut capitali causa .m. sit litis contestata, contra reum *an non*, ut C. de procur. l. nichil. Potest tamen intervenire in minor, vel femina, et qui aliter non possint esse procuratores, non ut allegent iura principalis cause, sed causam absentie accusati, ut ff. de procur. l. servuum § publice, et l. absens, et C. de accusat. l. reos , aliter vero servatur, que est ff. de pu(bl). iud. l. accusatore § ad crimen. G[uisandus de Rubo]


Textkritischer Apparat