II. 24
Linke Glosse

-a¶ dandus est terminus ad probandum actori et reo sine periculo et dispendio rerum.


Haupttext
De processu iudicii.

Lite legitime contestata sacramentum de calumpnia volumus ab utraque parte prestari iuxta divales veterum principum sanctiones, quo irremissibiliter subsecuto principalis actoris aut accusatoris persona simul omnia, que ad probationem seu adminiculum sue probationis faciunt, per se vel per advocatum suum offerat aut eodem die .c. aut sequenti ad plus proponat in scriptis. Ulterius autem de communi iure nullatenus audietur, nisi persone minoris aut mulieris privilegium vel causa alia superveniens allegetur .d.. Reus similiter principaliter conventus aut accusatus defensiones omnes sibi de facto competentes .e. in iudicio proponere studeat simul et semel aut in scriptis per se vel per advocatum suum in predicto spatio curie dare procuret, eundemque terminum ad oblata probanda recipiant ambe partes. Quod si per procuratores aut defensores in hiis, in quibus intervenire possunt, cause agantur, ea iura procurator alleget aut defensor illas defensiones 9 opponat, que principali parti competere non ignorat. Ceterum si ignorantiam forte pretendat, iura sua principalis partis conscientie poterit reservare, ut tamen infra predictum terminum, quem ambe partes ad probandum [33r] acceperint, procurator tam ea, que primo opposuit, probet quam ea, que per dominum postea ad ipsius scientiam pervenerunt. Terminum autem ad probandum in omnibus supradictis et aliis, que iudiciorum natura requirit -a , quantum sine cause periculo et rerum dispendio fieri potest, per iudices, qui cognitionibus president, in causis omnibus breviari iubemus.

Rechte Glosse

.c.¶ et sic dico corrigi per legem istam C. sent. resc. non posse, l. peremptorias , cum ibi permittat usque ad diffinitivam opposita peremptoria. Hic autem in duos dies post litis contestationem.



.d.¶ ad idem facit, que est ff. de inter. act. l. de etate § ex causa , ibi ea, que postea emergunt auxilio indigent. G[uisandus de Rubo]


.e.¶ Lex superior s(upra) t(it)u(lo) l. exceptiones, dat remedium circa dilatorias, hic circa peremptorias, quod totum fit gratia minuendarum litium *a.*=forse Andreas!) A[ndreas]


9


Textkritischer Apparat
Allegationen