Linke Glosse
Haupttext
Iudices .b. ubique locorum, remotis perpetuis, ut est dictum, hactenus ordinatis, annui, viri industrii et fideles et iurisperiti, si umquam in loco reperiantur ydonei, decernantur, aut si competitores .c. habeant forsitan promovendi, de utriusque meritis testimonio suorum concivium et examinatione sollicita doceatur, ita quod in officiali promovendo discretio et in remoto iustitia conservetur. De notariorum et iudicum manibus in conficiendis publicis documentis veritas intemerata procedat. In quibus si falsitas fuerit vel corruptela probata, non mutilationis manus, ut olim, sed decapitationis .d. supplicium ultimum temerarius patietur. Iudices secundum formam constitutionum nostrarum et iura communia et consuetudines approbatas, que constitutionibus non resistunt, de purissima conscientia causas audiant et decidant, ut tamen ipsas nec alibi quam apud baiulos civitatum in curie nostre pretorio, ubi consueverunt iura decerni, vel apud alium, qui iurisdictioni preest, discutiant [24r] et audiant questiones. Quod enim iudicibus supradictis ordinariis iurisdictiones concedimus infra annum, non sic accipi volumus, ut apud ipsorum pretoria, licet ex litigantium forte consensu, questiones audiant, sed in presentia officialium et baiulorum nostrorum ipsas examinent et fine debito studeant terminare.
Rechte Glosse
.b.¶ Ius commune et non est bene servatum.
.c.¶ I. contrarii petitores quod forte alii petunt alterum et alii alterum.
.d.¶ Pena capitali tenentur iudex et tabellio conficientes falsum instrumentum. .