Linke Glosse
-a¶ corrigit ff. de requiren. reisin eo, quod permittat post annum defentionis facultatem contumaci.
-b¶ ff. de requ. reis l. annus, § in summa.
-c¶ ut C. de re. reis l. ii et ff. e.. l. i.
Haupttext
De pena contumacie in criminalibus causis.
Grandis necessitas -a et utilitas evidens nos inducunt, ut accusationum ordinem priscis legibus institutum maleficiorum excrescente nequitia in ea parte potissime corrigamus, qua malefactores interdum contemptus et contumacie penam patratis sceleribus aggregantes sine temporis prefinitione vagari -b in ipsorum etiam plerumque dispendium et aliorum iniuriam permittebant, defensionem eisdem nullo temporis spatio precludentes -c. Quo fiebat, ut ipsi purgare suam innocentiam non curarent et accusatores arguere eorum nocentiam non valerent. Hac igitur edictali lege nostri nominis titulo presignata persequimur contumaces, et qualiter contra ipsos in iudiciis criminaliter et capitaliter accusatos, qui sui copiam in iure non faciunt, procedatur, manifestissime declaramus. Eos namque in primis tertia parte bonorum mobilium, sicut in nostris constitutionibus est expressum, multandos esse iubemus, quam sacri erarii nostri compendiis aggregamus. Bona reliqua .a. iuxta antiquam formam .b., que contra absentes requisitos est prodita, volumus annotari, que anni circulo a die annotationis elapso, cum per annotantis litteras publice innotuerit, fisci nostri commoditatibus acquirantur, si non habeat .c. liberos .d. annotatus. Ipsos denique per magistrum iustitiarium et iustitiarios, quibus de contumacia eorum liquebit .e. , banniri mandamus et divulgari publice forbannitos. Bannum etiam et causam banni, pro qua bannitus aliquis fuerit, et diem bannitionis in presentia magistri iustitiarii et iudicum curie nostre in actis volumus contineri, si quando per magnam curiam nostram citatus et contumax bannitionis penam incurrit. Humanitatem tamen .f. antiquis legibus annotato servatam a nostra celsitudine volumus non negari, ut eis infra predictum annum scilicet redeuntibus bona recuperare liceat annotata, tertia parte mobilium tantum in omnem eventum apud nostram curiam remanente, ut impunitam fore contumax suam contumaciam non letetur.
Rechte Glosse
.a.¶ Illud intelligitur esse in bonis contumacis, quod superest pro pena contumacie tercia parte bonorum mobilium deducta.
.b.¶ que sit antiqua forma circa requirendos reo(s) annotatos l. ff. de requi. reis l.i. § presides et l. annus
.c.¶ contra contumaces proceditur ita demum a iudice si de contumatia liquet
.d.¶ quid aut(em) optineat si liberos habeat legitur infra e. l. foriudic. et C. de bonis proscript. seu dapn. l. ult.
.e.¶ quos si habet dic. i. e. l. foriudicatorum
.f.¶ C. de requi. reis l. i. et ii. et ff. de req. reis l. annus et l. fi.