Linke Glosse
-b¶ Cave tibi ne decipiaris per legem istam: habet enim locum in exceptione peremptoria, quae potest proponi et probari quandocunque ante sententiam, scilicet postquam actor suam probavit intentionem, ut C. de except. si quidem, et sententiam res. non posse l. peremptorias, et de pres. lon. temp. l. emptor . Item in dilatoria, que est dilatoria solutionis , vel ex pacto , vel ex lege que licet apponi debeat in initio cause et sub condictione, si actor probaverit de intentione sua, ut in predicta C. de except. l. si quidem. Probatur tamen postquam actor monstravit quod asseverat, ut C. de probat. l. excep. . In exceptione vero dilatoria, que est declinatoria iudicii, lex ista locum non habet: illa enim, si quidem aliquis sciat eam sibi competere, debet opponi et probari in principio et super ea debet pronuntiari. Alioquin si tacuerit aliquis perpetuo silere debebit, ut C. de except. l. ult. et s. e. l. si civiliter, quod *dic ut* in sum(m)a, de probat(ionibus) § probari autem debet causa pendente et cognoscitur hoc evidentissime in hac lege; loquitur enim quando quis per exceptionem oppositam nitebatur differre iudicium, non penitus declinare. Nempe differunt hec inter se, ut C. de pre(cibus) imper. offi. l. quoties. Item lex ista loquitur in exceptione, que potest probari post litem contestatam, que non potest habere locum in declinatorii iudicii, ut C. de except. l. penult. et ult.
-c¶ Duobus modis potest intelligi quod hic dicitur. Uno sic, ut ista quatuor, scilicet exceptio filiationis, generis et gentis, et quod heres non sit, qui agit. Dicantur posita ea gratia exempli exceptionis filiationis, et idem sit in aliis, ar(g). ff. ad l. cor. de fal. l. si quis obrepserit . Alio, ut in istis quatuor tantum obtineat, quod hic dicit, in aliis vetera iura serventur: quia in hiis casibus, in quibus leges nove non locuntur, prisca iura servantur, ut C. de inoff(ic). test. l. que nuperet quando li(bellus) prin. datur l. ii. et in aut. coll. iii. de filiis ante dota. insti.. Et hoc manifeste probatur s. e. l. si civiliter in fi.. Dicit enim questiones super incompetentia iudicis et super dilationibus, et similibus primitus terminandis, ad idem facit s. l. i. in fi.ibi nisi dilatoria competens etc. et l. exceptiones i. l. ostili in principio . Ego sic intelligo, ut omnes reliqui exceptiones non impediant litis contestationem, nisi dilatoria exceptio declinatoria iudicii tantum, "que debet" opponi et probari ante litis constestatationem
-d¶ qualiter hoc intelligatur, notatum est ff. de probatio. l. i.
Haupttext
De exceptione filiationis.
Exceptiones -b filiationis -c , generis -d sive gentis, et quod heres non sit, qui accusationem vel actionem intendit, tam in civilibus quam in criminalibus causis contestationem litis continuo faciendam non volumus retardare, sed ex propositis in causa principali nichilominus procedatur, eo, qui ipsas opponit, ad probationes admisso, cuius probationis eventus .a. iudici .b. , qualiter in causa ipsa procedere debeat, demonstrabit.
Rechte Glosse
.a.¶ ex probationis eventu potest iudici de causa liquere.
.b.¶ nota eventum spectandum, ut hic s. de. illic. por. ar. l. iii. et penult. et ff. de penis l. aut facta § eventus.