Linke Glosse
Haupttext
De nova militia. 27
Divine iustitie consentientes probanda probamus, contraria refutamus .a.. Sicut enim nullatenus exasperandi .b. sunt boni, ita beneficio non sunt fovendi mali. Sancimus itaque et tale proponimus edictum, ut quicumque novam militiam arripuerit sive quocumque tempore arripuerit contra regni beatitudinem, pacem atque integritatem, militie nomine et professione penitus decidat, nisi forte a militari genere per successionem duxit prosapiam. ¶ Idemque statuimus de sortientibus qualiscumque professionis ordinem, utputa si auctoritatem iudicis obtinuit sive notariorum officium ceterisque similibus.
Rechte Glosse
.a.¶ Nota hic probanda probari contraria refutari.
.b.¶ Nota bonos non esse exasperandos et malos beneficio non foveri.