Linke Glosse
Haupttext
De causa depositi.
In causa depositi .f. , in qua olim pugna .g. locum habebat, pugne prorsus interdicimus facultatem. Sed ut de eo dubietas oriri non possit, sub tali cautela volumus depositum celebrari .h. , videlicet ut deposito, cuius quantitas infra libram auri subsistit, tres testes fide digni et omni exceptione maiores debeant interesse. Ultra libram autem auri debet fieri de deposito publicum instrumentum .i. per manus tabellionis ++o , qui intersit ipsi [35v] deposito, non qui iussione iudicis instrumentum fecisse se dicat, et trium iudicum in depositione presentium subscriptione signatum, vel si unus iudex tantum intersit, simul cum eo debeant interesse tres testes, qui specialiter una cum iudice et tabellione predictis se instrumento ipsi subscribant.
Rechte Glosse
.f.¶ nota legem istam. Nam licet iusticiarius doceat caute deponere, ut in aut. de fide instr. § si quis caute vult deponere, hoc docet cautius.
.g.¶ ut in lon. qualiter quis se defend. l. si quis per se, que lex imperialis est. Et ex hoc probatur, quia lex imperatoris denotet, alioquin lex ista supervacua erit.
.h.¶ in aut. de instrumentorum cau. § si quis igitur coll. vi
.i.¶ quid si depositum sit de libra auri nec plus nec minus? Respondeo sic [esse] dicendum, ac si esset infra libram [auri] ar(g). ff. de suc. edic. l. i. § si intra.. E converso ac si esset ultra, ut ff. de in lite iur. l. penult.
++o ¶ nunquid si fiat depositum in loco, ubi non invenitur iudex vel notarius. Credo, quod ad hunc casum mens huius constitutionis non estendatur: ut ff. de re/te(st). mi(li). l. fi., C. de te(st). l. fi. Item quid si aliquis est in civitate, ubi inveniuntur iudices et notarii, verum *cum*/ ille qui vult deponere latitat propter p(erson)e, quia de crimine perduellionis accusatur, nunquid servabit solemnitatem huius constitutionis? Credo quod non, argumentum ff. de exer(ci). l. i. in fi. i. respon. deponiri l. i. § merito. Item quid si deposuit, quis ultra libram auri in civitate, ubi habuit copiam iudicis et notarii, et non servavit sollemnitatem huius constitutionis, an subveniatur sibi aliquo ausilio? Videtur quod non, quia non deficiat iux, sed probatio, ff. de te(sta). tu(t). l. duo. Cum enim cautele probatio exigitur per scripturam, illa probatio per testes fieri non potest, C. si mi(n). se. ma. dixerit. l. fi., et in aut. de trien. et sa: § et quod sepe, C. de fide instrumen. l. contractus in aut. ut liceat matri et avie. § qui vero dudum, et sibi imputet, qui pro novo beneficio vetus elegit gravem , ut ff. de iure deli. fi. § cum gemini . Sed in hac questione dico, quod deponenti succurrendum est, ne sic sine causa remaneat res a penes illum depositarium, et cum aliena iactura locuplex fiat, quod esse non debet //Fortsetzung in Spalte b//, ut ff. de condictione indebiti, l. nam natura. Sed qua actione? Respondeo actione in factum que descendit ex equitate illius legis, quia pecunia mea ad te pervenit, peto mihi restitui, ff. si cert. pe(t). l. si me et Titium, licet enim, ut depositum non possit peti, tamen petitur, ut res mea, que a p(en). te est sine causa. Video enim, quod transactio de alimentis sine pretore non valet, ff. de transact. l. cum hi. Et tamen si fiat transactio sine pretore, id quod datum est, proficit ad alimenta, nec potest dicere alimentarius transactio facta est sine pretore, ff. de transactio. l. et post § fi. . Item quia si acceptilatio sit inutilis ratione rei, habet vim taciti pacti, C. de pactis l. si unus § penult. Item licet quod agitur *reos* , non valet, quia deficit contractus, tamen si ex pecunia mea pervenit liberatio ad te, ago contre te, ne *lacripl[...]* cum aliena iactura, ff. ad velle. l. quaquam, de distractione pig(norum), l. rescriptum § i. si certum pe(t). l. si eum servum, et cum sine causa sit penes eum, condici poterit, de condictione ob tu. ca. l. perpetuo. Non obstat, quod deponens fuit in culpa omittendo solepmitatem huius constitutionis, quia cum depositarius qui nunc convenitur eo ipso, quod non redic (=restituit) depositum, sit in dolo, ut ff. deposi. l. i. § fi.. Dolus preponderat culpe, ff. ad legem aquiliam. l. Item si ob(stetrix) § fi.. Si opponas iam ergo mens huius constitutionis non servabitur, quod depositum, non possit alie probari, quam per scripturam , et sic circumscribetur per aliam viam, quod esse non debet, ff. de cu. et tu. da. l. scire oportetet de sponsa. l. oratio. Respondeo non decipitur, immo servatur, et satis damnificatur hic deponens: si enim fecisset contractum sed sollepnitatem *est* huius constitutionis, et ageret recta via depositi ex contractu depositarius nullam posset opponere deponenti controversiam dominii, ff. de pign. //f.35v basso// l. i. § si predo, de iudiciis non a iudice, de pignore actio, si in pignore § si predo., at hic *quado* deponens petit rem suam, que sine causa est penes depositarium oportet eum probare de dominio, ita enim dicet, cum res mea sit penes te, et c(etera), ergo meum, tuum, et suum dominium denotant, ff. de leg. iii. l. servos, ita satis punitur in eo, quod sollemnitatem constitutionis permisit. Ergo autem dum consultus fuissem super *ipsta* questione dedi consilium, dum sic incidisset de facto, ut cum depositarius admovisset rem, et sic furti tenetur, ff. de acqui. poss. l. iii. § penult., ut ageretur furti contra *ipstum* depositarium, et peteret restitutio ex officio, in aut. de mandat. princi.//auf rechter Spalte fortgesetzt// § quod si delinquentes iii coll. iiii. et ff. de concus. l. i. et fi. reg. Sed si loci § si dicatur, et hoc est magis [...???..] cum causa sit criminalis, et testes vacillent, potuerunt torqueri, ut ff. de questionibus l. ex libero et principales et poterunt torqueri si presumptiones probarent contra eos, vel etiam essent infames C. de questionibus l. militeset l. i. quod in causa pecuniaria non fieret, agenda constitutione illa ex bono et equo ut dictum est, ut in dicta l. ex libero, nisi in casu, ut C. de naufrag. l. quoties. Bar(tholomeus) de Capua.