I. 94
Linke Glosse

-a¶ Nota cogitur quis dicere titulum sue possessionis fisco. An[dreas de Barulo].


Haupttext

Ab officialibus nostris fidem exigimus et industriam expectamus. Cuiusdam tamen superstitiose sollicitudinis causam ab ipsis vidimus removendam, per quam zelo sollicite fidei, quam non habent, fideles nostros indebitis vexationibus interpellant, querentes ab eis titulum sue possessionis et causam, cum nichil pro curia nostra de speciali vel communi iure contra pacificos possessores proponatur ab eis vel propositum approbetur, nisi quod occasione dominii generalis, quod in rebus et iuribus -a omnium subiectorum nostrorum habemus, speciales ab eis rationes exquirant. Volentes igitur talium versutiis obviare vexationes huiusmodi fidelibus nostris illatas vel in posterum inferendas presenti constitutione nostra Deo propitio valitura perpetuo prohibemus. Sed si quas rationes et iura cesariani nostri curiam nostram in re cuiuslibet possessoris habere confidunt, privilegiis fisci nostri servatis illa fideliter et sollicite prosequantur. Nichilominus fidelibus nostris omnibus sub pena fidelitatis, qua nobis tenentur astricti, mandamus, ut rationes et iura nostra de cetero non occultent, sed nullis aliis delatoribus expectatis ipsi se deferant. Procuratorum nostrorum ignaviam forsitan sua diligentia redimant et fidelitate compensent. Ceterum si quis in posterum iura nostra scienter quadam occultatione suppresserit, in quadruplum omnium fructuum a die scientie perceptorum possessorem huiusmodi condempnamus.

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat
Allegationen
Binnenverweise

Keine Quellen-Referenzen gefunden.

Quellenverweise

Keine Titel-Referenzen gefunden.