Linke Glosse
Haupttext
3 De revocatione demanii Rubrica [de....]
Dignum fore credimus et consentaneum rationi, ut nos, qui iustitie solio presidemus et constanter atque perpetue iura sua quibuslibet conservamus nostrarum non simus immemores, sed eas ab aliis temeritate quadam et, ut loquamur apertius, illicita presumptione detentas ad nostrum dominium atque demanium revocemus. Huius igitur legis edicto inviolabiliter observando regni nostri Sicilie omnibus fidelibus nostris edicimus, ut omnes civitates, castra, munitiones, casalia, villas et quicquid in eis intus aut foris esse demanium vel de demanio consuevit, in manus nostras integre debeant resignareresignare. Redditus etiam et servitia nobis debita detineri ab aliquibus amodo vel supprimi prohibemus, scituris firmiter cuiuscumque condicionis hominibus regni nostri fidelibus universis, quod, qui de predictis tenuerit aliquid, de quo non habeat privilegium divorum regum Rogerii, Guillelmi primi aut secundi, predecessorum nostrorum, aut oraculum nostre celsitudinis speciale a nobis ex certa nostra scientia et conscientia impetratum vel indultum a predecessoribus nostris, divis augustis, parentibus nostris, et ex certa nostra conscientia confirmatum .a. , et usque ad festum nativitatis proxime in manus nostras vel ordinatorum nostrorum irrequisitus etiam non resignaverit, quadruplum fructuum vel reddituum seu cuiuslibet utilitatis, quod de detentis iniuste perceperit, procul dubio curie nostre cum integritate persolvat.
Rechte Glosse
.a.¶ nota: demanium potest alienari ex certa conscientia regis. .