Linke Glosse
Haupttext
De matrimonio non contrahendo inter concives regni et extraneos. 36
Cum hereditarium regnum Nostrum Siciliae, cuius Nobis praeclara hereditas, laudabiles mores suorum incolarum consueverit enutrire,
ac processu temporis habitatores ipsius servitii et fidei exhibitione
claruerint in necessitatibus dominorum, saepe iam contigisse
dolemus,
quod per mixturam diversarum gentium passa est ex
alienis moribus regni sinceritas corruptelam. Ita quod ex quo regni
filiae se cum alienigenarum filiis miscuerunt, denigrata est puritas hominum, et increscente dierum malitia et infirmitate mentium
inquinata conversatione ac usibus ceterorum varietas crevit in
populis, et ab illo fermento grex est fidelium maculatus. Ne
timeatur
ergo deinceps
cohabitantium in regno diversitas nationum magna allatura
discrimina vel ad magnum regni incommodum progressura, volentes
huiusmodi diversitatibus competens adhibere remedium, praesertim ut in regno Nostro gentium uniformitas nutriatur, generali edicto
duximus solemniter statuendum universis de regno et singulis inhibentes, quod nulli amodo liceat
de filiis et filiabus regni matrimonium
cum exteris et adventitiis, qui vel quae non sunt de regno, absque requisitio
[f.53ra]
ne, mandato et consensu curiae Nostrae
contrahere,
videlicet ut nec
aliquae de regno nubere alienigenis audeant nec aliqui filias alienigenarum ducere in uxorem. Hos, qui contra dictum ire
praesumpserint, bonorum omnium spoliatione mulctamus.
1) claruit 2) qui 3) alienibus 4) inquinita 5 ) populi 6) timeat
7) communicatio 8) discriminis 9) aliqui