III. 42// V2: 3.19[29!].3
Linke Glosse

-b¶ idest actor sic et alibi ponitur accusare proagere ut C. de eden. l. qui accare


-c¶ Nota: quod appellatur in actione iniuriarum tam a condempnato quam a vincente. And[reas de Barulo] .


Haupttext
De iniuriis.
Idem augustus.

Varietates penarum super compositionibus iniuriarum secundum diversas hominum condiciones ad unitatem iuris communis previdimus reducendas, legibus et consuetudinibus, que super huiusmodi compositionibus hactenus obtinebant, omnino sublatis. Statuimus igitur providentiam iuris communis in omnibus observari debere, videlicet ut circa passos iniuriam habeatur discretio personarum .c. [47r] , que iniuriam inferunt et que iniuriam patiuntur, si si sint publice vel private et quo dignitatis speculo constitute. Temporis etiam commisse iniurie consideratio est habenda nec minus in quo loco, quibus presentibus et an in iudicio vel extra iudicium iniuria sit commissa. ¶ Illam etiam loci considerationem iubemus habendam, in qua parte corporis is, qui iniuriam patitur, iniuriam patiatur. Et sic omnibus diligenter attentis et singulariter iuste pensatis is, qui in iudicio presidet, sententiam formare debebit, videlicet a passo iniuriam cum taxatione precedente sacramento -a recepto, quod tantum voluisset de suo proprio potius amisisse, quam iniuriam sustinere voluisset illatam. In eo, quod actor -b predicto modo iuraverit, condempnatio subsequatur, appellationis remedio -c actori, qui in taxatione forsitan sententia comprehensa se senserit fore gravatum, ad diffinitiva sententia ad superiores -d iudices non negando -e. ¶ Illud etiam nostre providentissime sanctioni duximus inserendum, quod in quibusdam regni nostri provinciis correctione necessaria indigebat, quod passus iniuriam nullam omnino partem compositionis habebat, sed totum fisco nostro vel ei -f, cuius erat curia, querebatur. Quod corrigentes decernimus iniuriam passum ubique per regnum eius, quod in condempnationem -g devenit sive per sacramentum suum et taxationem .a. iudicis sive per penas certas legibus comprehensas .b., partem tertiam habere debere, reliquis duabus partibus domino facientis iniuriam, cuius est iurisdictio, relinquendis. Indignum namque fore credimus passum iniuriam in recompensatione .c. doloris nullam sibi partem compositionis accipere, que per .d eum aliis est quesita, sed tantum illatis iniuriis aut conviciis esse contentum.

Rechte Glosse

.b. ¶ nota: quia sicut hic dicit, et infra subicit eius, quod in condempnatione venit , due partes per iniuriam passum curie acquiruntur. Ergo ante condempnationem curie nichil debetur cum nichil sit acquisitum iniuriam passo.


.c. ¶ nota: passum iniuriam ob recompensationem doloris partem compositionis habere. Andr[eas de Barulo]