Linke Glosse
Haupttext
Etsi generalis cura Nos advocet circa multorum regimina populorum, videlicet qui Romani sceptra imperii aliorumque regnorum
dispensante domino moderamur ad dispensationem tamen tranquilli status hereditarii
regni nostri Siciliae culmen Nostrum
praecipuam sollicitudinem
convertit, ut, qui praesentes ubique locorum esse non
possumus, nostrorum provisuri quieto statui subiectorum. Convocatis fidelibus nostris
Siciliae in solemni colloquio apud Lentinum necessario vidimus statuendum de corrigendis et compescendis excessibus,
si qui per officiales nostros vel eorum fraudes absentiae nostrae occasione
attemptati quodammodo licite ac libere committuntur, ut per hoc aspera convertantur
in plana et populus, qui diversis motibus hactenus vagabatur, amodo circa devotionis ac debitae fidei constantiam
ac recto tramite dirigatur.
Ideoque solemnes curias indiximus per singulas provincias regni Nostri de cetero annuatim, prout in sequenti distincte et aperte legitur,
celebrandas.
¶ Bis in anno debet curia congregari per diversas
partes regni, videlicet in Sicilia apud Platiam, in
Calabria, Terra Iordani et
Vallis Gratae apud Cusentiam, in
Apulia, Capitanata, Basilicata apud Gravinam, in
Principatu, Terra Laboris et comitatu Molisii usque Soram
apud Salernum, in iustitiariatu Aprutii apud Sulmonam.
¶ Tempus autem, quando curiae celebrandae sunt, erit in kalendis
maii et kalendis novembris. De qualibet magna civitate debent esse in eadem
curia pro parte universitatis quattuor viri de melioribus terrae, bonae fidei et bonae opinionis et
qui non sint de parte; de aliis vero
non magnis et
de castellis duo debent etiam in hac curia interesse praelati locorum, nisi certam excusationem habeant, quod interesse
non
possint. Et hanc excusationem mittent per honorabiles personas de maioribus et melioribus ecclesiarum suarum,
quae intererunt loco sui.
¶ Comites etiam et barones locorum debent huic curiae interesse et durabit curia per octo dies vel,
si non poterunt infra dies ipsos expediri
negotium, prorogabitur usque ad quindecim.
¶ In hac curia liberum erit cuilibet, tam clerico quam laico, proponere gravamina, quae sustinuerit tam
a iust[itiariis] provinciae quam ab
omnibus officialibus. Liberum erit etiam cuilibet conqueri de damnis et iniuriis et quocumque alio
[f. 52v]
excessu in
personam
et bona sua commissis.
¶ In hac curia erit nuntius specialiter de latere nostro transmissus cum iusti[tiariis] locorum.
Iste nuntius scribet omnes clamores propositos contra
>magistrum iustitiarium,
iustititiarios secretos, magistros camerarios,
camerarios et ceteros officiales, super quibus assumptis
sibi duobus praelatis, si ibi sunt, vel loco eorum duobus viris
ecclesiasticis et duobus aliis viris saecularibus, quos ad hoc viderit
magis idoneos, inquisitionem faciet diligenter et
mittet eam ad curiam nostram tam suo quam praedictorum quattuor sigillis sigillatam
et nostrae
praesentabit maiestati.
¶ Clamores autem factos contra alios, qui officiales non sunt, decident iustitiarii.
Praelati vero vel viri ecclesiastici, qui loco
praelatorum intererunt, denuntiabunt in hac curia, si qui sunt in eorum provinciis Patareni vel
aliqui de haeretica pravitate suspecti,
ut eos debita severitas vel puniat vel castiget.
¶ Praesentis igitur Nostrae constitutionis edicto universis tam officialibus quam ceteris de regno nostro
damus firmiter in mandatis sub
obtentu gratiae Nostrae firmiter singulis iniungentes, quatenus magistri iustitiarii, iustitiarii, magistri camerarii,
camerarii, baiuli et alii officiales Nostri, praelati, comites et barones, cives et aliorum
locorum habitatores quilibet in provincia
sua tempore et loco praefixis iuxta tenorem praescriptae constitutionis nostrae conveniant in praesentia legati nostri,
qui specialiter ex nostro transmissus latere loco et vice nostri in eadem curia residebit
super universis et singulis, quae constitutio nostra continet, processurus, ut nec in officialibus negligentia
nec in aliquibus possit inoboedientia reprehendi, maxime cum in singulis defectum huiusmodi
animadversione puniri debita sanciamus.