Linke Glosse
-a¶ Nota quod concordat cum iure longobardo, ut filius excludat filiam in successione paterna. Acu[rsius].
-b¶ Nota in successione bonorum comitis vel baronis vel militis preferri masculos feminabus Kein Infoi. e. t. l. proxima
Haupttext
12 De successione filiorum baronum.
In aliquibus regni nostri partibus consuetudinem pravam audivimus hactenus tenuisse, quod in bonis comitis, baronis vel relictis filie non succedunt, sed consanguinei quantumcumque remoti masculini sexus tam balium puellarum usurpant et ipsas pro ipsorum dispositione maritant. Quod quidem et nature dignoscitur esse contrarium, que parentum votis absque discretione sexus tam masculos quam feminas commendavit, et iuri tam communi quam nostro specialiter derogare. ¶ Hac igitur lege nostra per universas partes et singulas regni nostri valitura sancimus patre mortuo tam filios quam filias puberes aut maiores minoresve ad parentum successionem absque sexus discretione vocari. ¶ Si autem filii masculi una cum feminabus filiabus et sororibus patri decedenti supersint, cuiuscumque condicionis pater fuerit, Francus videlicet aut etiam Longobardus, miles vel burgensis, in successione bonorum -a preferri volumus masculos -b feminabus, dum tamen sorores aut amitas fratres aut nepotes pro modo facultatum suarum et filiorum superstitum numero .a. secundum paragium debeant maritare. Ceterum si tantum femine superstites fuerint, ipsas, si maiores sint, exclusis aliis consanguineis volumus ad successionem admitti. ¶ Si vero minores filie comitum, baronum aut militum superstites fuerint, ipsarum balium excellentia nostra recipiat, ipsum vel sibi tenendum vel alii, qui ex fide illud gerere debeat, iuxta approbatam regni consuetudinem .b. concedendum. Ac deinde ipsas, cum ad nubilem etatem pervenerint et balium nostrum vel alterius per supervenientem vicesimumquintum annum .c. excesserint, de provisione mansuetudinis nostre Deum habentes pre oculis cum bonis omnibus, que patris fuerunt, secundum paragium curabimus maritare.
Rechte Glosse
.a.¶ Ides) ut tantum habeat quelibet filia, quantum quilibet filius, et tantum quelibet amita, quantum quilibet nepos, et probatur hec computatio s(upra) de bon. et for. l. foriudicatorum, et C. de ca. tol. § sed ut manifestetur, in fi(ne). § et Kein Infoff. de p. p. l. viril. et ff. de ver. sig. l. virili, et ita videtur esse correctum, quod est in iure lon. de eo, quod pater filiis, vel fi(liabus) ne(cesse) habet reli. l. ii
.b.¶ Nota approbatam consuetudinem regni servandam esse, hiis scilicet constitutionibus minime adversante, ut s(upra) in prin. et i(nfra) de hiis qui servos alie, l. ultima
.c.¶ Nota ballium finiri vicesimo quinto anno expleto.