I. 80
Linke Glosse
Haupttext
De instrumentis conficiendis.

Consuetudinem, quam olim in aliquibus regni nostri partibus audivimus obtinere, dilucida constitutione cassantes decernimus instrumenta publica et quaslibet cautiones per litteraturam communem et legibilem per statutos a nobis notarios scribi debere, scribendi modo, qui in civitate Neapolis, ducatu Amalfie et Surrenti ac per eorum pertinentias hactenus servabatur, omnino sublato. Volumus etiam et sancimus, ut predicta instrumenta publica et alie similes .c. cautiones .d. nonnisi in pergamenis in posterum conscribantur. Cum enim eorum fides multis futuris temporibus duratura speratur, iustum esse decrevimus, ut ex vetustate forsitan destructionis periculo non succumbat. Ex instrumentis in cartis papiri .e. vel modo alio, quam ut predictum est, scriptis, nisi sint apoce vel antapoce, in iudiciis vel extra iudicia nulla omnino probatio assumatur, scripturis tamen preteritis in suo robore duraturis, que in predictis cartis bombicinis sunt redacte. Scripture tamen in predictis locis Neapolis, Amalfie et Surrenti infra biennium a die edite sanctionis istius ad communem litteraturam et legibilem redigantur.

Rechte Glosse

.c.¶ Similes. Nota instrumentum publica et alie cautiones similes in pargamenis debere scribere.


.d.¶ Instrumenta debent scribi litteris legibilibus et sic facit contra neapolitanos. Item debent scribi in cartis de pargamenis exeptis (=exceptis) apodixis. Andr[eas de Barulo].


.e.¶ Nota per instrumenta publica et alias cautiones in cartis papirii vel alio modo scripta exceptis apotis vel antapotis in iudiciis vel extra iudicia probationem non assumi(tur). G[uisandus de Rubo].


Textkritischer Apparat
Allegationen
Binnenverweise

Keine Quellen-Referenzen gefunden.

Quellenverweise

Keine Titel-Referenzen gefunden.