Linke Glosse
-b¶ Nota: quod de iure communi eandem vim obtinent tam fides instrumentorum, quam depositiones testium, ut C. de fide instru(mentorum) l. in exercendis, et quod de communi iure, testes debent esse omni exceptione maiores.
-c¶ Nota: absente reo per contumaciam lite nondum contestata, contra eum ab actore per instrumenta autentica vel per testes approbari posse, i. de probatio. iusta probationum.
Haupttext
Questionem iurisperitorum super declaratione debitis facienda -f competenti moderatione decidentes sancimus: Si quando declaratio debiti, pro cuius mensura missio in possessionem bonorum contumacis est facienda, petatur, iustam considerationem haberi volumus personarum necnon etiam quantitatis in iudicio declarande, ut, si quidem comes sit, qui quantitatem ipsam debeat declarare, sacramento ipsius tantum usque ad quantitatem centum unciarum auri credatur; baroni autem de quinquaginta unciarum, [f. 25v] simplici militi de vigintiquinque, burgensi autem bone opinionis et diviti de libra auri una, alii autem usque ad tres uncias, iurantibus tantum, nulla alia probatione quesita, volumus esse credendum -a . Ultra autem predictas singulas quantitates ab actoribus communis -b iuris probatio -c exigatur per autentica instrumenta videlicet, per testes fide dignos et omni legitima exceptione maiores.