II.18.3 [II. 39]
Linke Glosse
Haupttext

Summo periculo, quod ex pugilum fraudibus, inertia vel levi timore hactenus contingebat, provisione necessaria succurrentes decernimus, ut, si is, qui pugne pro tempore prefuerit, videat cum aliorum consilio, qui tunc temporis inveniuntur esse presentes, quod campio in pugnando fraudem adhibeat aut segnitiem manifestam vel quod melius se potuerit defendere nec tam cito in recredentis vocem prorumpere debuisset, si quidem is, pro quo pugnat, accusatus extiterit, cum, si pugne succumbat, mori debeat utpote reus criminis maiestatis vel de homicidio absconso convictus, campio similiter periculum mortis incurrat .a. . Ceterum si is, pro quo pugnat, accuset o—o , quia forte dolorem iustum prosequitur pater vel forte mater .b. aut filius de morte suorum, quia, si succumbat in pugna, mori non debet, cum nec ad pugnam fuisset admissus, nisi quia ipsum iusti doloris impetus et indiciorum precedentium probatio admiserunt .c. , campio tantum manum amittat, quam exigente legitima pena .d. periurii quilibet alius scienter periurus amittit. Videbatur enim impium in casu presenti capitali supplicio subicere campionem, cum is, cuius causam principaliter agit, per casum suum periculo capitis non succumbat. In crimine tamen lese maiestatis accusatorem, qui in pugna succumbat, sicut .e. et reum, si succubuisset in ea, ultimo supplicios subiugamus.

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat