Haupttext
De hiis, qui debent accedere ad ordinem clericatus
Errores eorum, .a. qui [39v] villanos quoslibet sine licentia dominorum ad ordinem clericatus accedere regia constitutione dicunt esse prohibitum, interpretatione benivola corrigentes decernimus eos tantum villanos predicta constitutione intelligi fore prohibitos clericari, qui personaliter, intuitu persone sue scilicet, servire tenentur, sicut sunt ascriptitii et servi glebe et huiusmodi alii. Qui vero respectu tenimenti beneficii servire debent, si voluerint ad ordinem clericatus accedere, liceat eis sine voluntate etiam dominorum, prius tamen hiis, que tenent a dominis suis in eorum manibus -a resignatis.