III. 54//V2: 3.24
Linke Glosse

.d.¶ idest presenti.


-a¶ Merito posuit invito domino nam volente domino furtum non conmitteretur; furtum enim est contractatio rei aliene fraudolosa etc. ut ff. de furt. l. i. § fur., insti. de ob. q. ex del. nas. § furtum et ff. de furt. l. qui iumenta


-b¶ quod hodie corrigitur ut i(nfra) e. t. l. animalia, sufficit enim cuilibet animalia dapnum facientia in vineis et in possessionibus intercepta locorum baiulis seu dominis assignari. And[reas de Barulo]


Haupttext
De furtis et latrociniis.
Rex Guillelmus

Pervenit ad aures nostri culminis, quod furta plurima et latrocinia committebantur hactenus in Apulia de animalibus, que quadam vana et inani excusatione velata remanebant pariter et inulta. Nam cum apud aliquos animalia reperiebantur hanc excusationem pretendentes, videlicet quod ea invenerint oberrantia vel de manu latronum arripuerint, cum non possent latrones ostendere, fures ipsi vel furi consentientes de animalibus ipsis ab eorum dominis, quod erat iniquum, redemptionem extorquentes fraudulenter cum lucro penam et maculam evadebant. verum cum nostrum sit amplexando iustitiam fovere pacem et que paci contraria sunt, resecare, placuit maiestati nostre ipsorum fraudulentam nequitiam constitutione nostra ex superabundanti .d. iustitia reprimentes huiusmodi velata [f. 49v] furta detegere et perpetua securitate delere. -a Presenti itaque constitutione nostra perpetuo valitura precipimus et sancimus nulli omnino licere aliena animalia, ubicumque invenerit, cuiuscumque sint, capere vel apud se modo quolibet detinere, nisi forte ea cum latrone ceperit et statim iustitiariis nostris in illis partibus constitutis cum eodem latrone assignet. Quod si non fecerit, apud quemcumque animalia aliena inventa fuerint, quicumque sit, ipsum pro latrone et fure capi et iudicari precipimus. Satis enim constat ipsum furtum committere, qui aliena animalia invito -b domino usui suo detinuisse probatur, cum manifestum sit neminem posse fugitiva animalia sua perdere, si a nemine capta fuerint vel detenta. ¶ Quod si quis in laboribus, vineis -c et possessionibus suis dampnosa animalia cuiuslibet interceperit, non liceat ipsa apud se detinere, sed tantum capere et iustitiariis nostris assignare, -d ut de illato dampno, quod probare poterit, -e. iustitiam consequatur. Quod si non fecerit et animalia huiusmodi intercepta apud se detinuerit, et ipse sicut et ceteri pena furti teneatur. ¶ Illos autem, qui animalia cum latrone ceperint et ea cum eodem latrone, sicut prescriptum est, iustitiariis nostris assignaverint, pro labore eorum et studio, quod ad ea capienda apposuerint, in decima parte ipsorum animalium ab ipsorum dominis remunerari statuimus et iubemus.

Rechte Glosse

-c¶ Facit ad hoc C. adde l. acquil. l. i et iiii An[dreas de Barulo]


-d ¶ Aliud erat olim iure longobardorum ut in lon. de eo qui pec. in dap. invenerit l. i. et ii.


Textkritischer Apparat