I. 65
Linke Glosse

-b¶ Exceptis defensis imponitis, et penis super artificibus ponderibus, et mensuris statutis, quae ad iusticiarios pertinent, ut i(nfra) de offi. magistri iusti. l.i., s(upra) de defe. impo. l. i. ii et iii et i(nfra) de fide. mer. l. i. in fi. et l. ad legitima. G[uisandus de Rubo].


-c¶ Assumi potest ex lege ista, quod Barones debeant coram Baiulis conveniri, si non est questio de feudo, vel rebus feudalibus. Sed contra, s(upra) de officio ma. iustit. l. fi.Andre[as de Barulo].


Haupttext

Locorum baiuli -a , qui a magistris camerariis et a curia nostra quandoque in credentiam vel in extalium baiulationes recipiunt, civiles causas omnes -b , personales -c videlicet et reales, que super feudis et rebus feudalibus minime moveantur, ad iurisdictionem suam noverint pertinere. Super minimis etiam furtis -d et aliis offensis, de quibus comprobati penam sui corporis vel ablationem membrorum incurrere -e non deberent, audientiam suam impartiri debebunt.

Rechte Glosse

-e¶ Ergo: de minimo furto non agitur criminaliter, si enim criminaliter ageretur penam corporis et ablationem menbrorum incurreret accusatus, ut in Lo. de fur. l. de latronibus, quod hoc negat. G[uisandus de Rubo].


Textkritischer Apparat