Linke Glosse
-b¶ Aliud olim iure longo(bar), quia in causa sua non tenebatur aliquis licentiam postulare, ut in longobar. De offi. iudi. l. I.
-c¶ Nota: aliquem non debere causam suam agere pro aliquo postulatur nisi ab eo qui iudicio preerit licentia primitus consecuta.
-d¶ Nota: factum proponi per advocatum quod et iure generali concordat qualiter enim corrigetur error facti in advocato finem proponeretur per eum. Dic ut C. de erro. ad l. fi.
-i¶ Supra defeiis(=defens.) impo. l. si quis in p.
Haupttext
Cultus .c. iustitie silentium reputatur. Eorum igitur insolentiis occurrentes, qui iudiciorum ordinem tumultuosis clamoribus sepe perturbant, statuimus in [f. 8v] posterum litigantes et quoslibet alios in iudicio existentes cum reverentia magistratus iura reddentis quietem iustitie observare; nec priusquam licentiam ab eo, qui iudicio preerit, consequantur -a , iura sua -b proponere audeant vel pro alio postulare. Sic modeste partes volumus per se vel per alios -c in iudiciis perorare, ut, etiam si advocato dicenti coadvocatus eius vel pars principalis aliquid ad memoriam de iure vel de facto -d reducat, in aurem sine strepitu aliquo dicere studeat, quod intendit, nisi forte celeris protestationis -e necessitas aut, quod in continenti quis advocati corrigere velit errorem, interruptionem inducat, cum inferri sibi preiudicium aliquis ex taciturnitate -f veretur. Si quis autem, postquam ter per intervalla aliqua a baiulo vel a iudice fuerit admonitus vel, si sit aliquis, prout assolet, iudici et iudicio tediosus -g , semel, bis et ter absque intervallo aliquo interdictus, tacere noluerit, si rusticus fuerit, unum augustalem, si burgensis, duos, si miles -h , quatuor, si baro, octo, si comes, sedecim augustales curie nostre componat, scituris pro firmo quibuslibet officialibus nostris, quod, si ob gratiam alicui penam -i istam dimiserint, nos de bonis suis propriis ipsam integre procul dubio consequemur.
Rechte Glosse
.c.¶ Punit modica pena peccuniaria(=pecuniaria) et magis nobiles, quam innobiles(=ignobiles) facientes tumultum in iudicio.
-e¶ Respexit ius vetus roman., ut C. de for(mulis) inpetratione l.i. vel ius vetus francorum, ut infra de iur. fra. l.i.