III. 5,2/V2: 3.4.2
Linke Glosse
Haupttext
De rebus curie qualitercumque servitiis obligatis non alienandis om. .

Idem

Hac edictali lege in perpetuum valitura omnibus regni nostri fidelibus expressius inhibemus, ut nullus comes, baro vel miles vel etiam quilibet alius, laycus vel clericus, res qualitercumque nostris servitiis obligatas, vel de quibus redditus et servitia curie nostre debeantur, quocumque alienationis titulo inter vivos vel in ultimis voluntatibus .a. in alium pro parte vel in totum transferre presumat vel commutare, unde servitium ipsum aut redditusredditus curia nostra perdat.

Rechte Glosse

.a.¶ nota hoc pro illa questione qua queritur si vendo rem alicui tali pactione ut non liceat alicui ei alienare nisi michi, quod etiam de ea re testari non poterit, quia in ultimis voluntatibus contrahere videmur, et hoc per literam istam, ut ff. de l. ii, l. peto § iii et ff. de ver. ob. l. si quis ita § ea l. And[reas de Barulo].


Textkritischer Apparat
Allegationen
Binnenverweise

Keine Quellen-Referenzen gefunden.