Linke Glosse
-aGlosse nur in F, nicht in V2 ¶ salubritatem. Hec constitutio sicut praecedens prospicit sanitati hominum, nam iubet vel linum vel cannape ponantur iuxta civitatem: quia corrumpetur aerem et de aliis cadaveribus dicit civitatibus removendis concor. ff. de cloacis.
-aidest ad curandum
-bdifferentia non esse inter maiora animalia
Haupttext
De conservatione aeris.
Salubritatem -a aeris divino iudicio reservatam studio provisionis nostre, in quantum possumus, disponimus conservare mandantes, ut nulli amodo liceat in aquis cuiuslibet [48r] civitatis vel castri vicinis, quantum miliare ad minus protenditur, linum vel cannabem ad maturandum -a ponere, ne ex eo, prout pro certo didicimus, aeris dispositio corrumpatur. Quod qui fecerit, linum ipsum imissum et cannabem amittat et curie applicetur. ¶ Sepulturas etiam mortuorum, quos urne non continent, profundas, quantum mensura dimidie canne protenditur, esse iubemus. ¶ Si quis contra fecerit, unum augustalem curie nostre componat. Cadavera etiam et sordes, que fetorem faciunt, per eos, quorum fuerint coria, extra terram ad quartam partem miliaris vel in mari vel in flumine proici debere mandamus. ¶ Si quis autem contra hoc fecerit, pro canibus et aliis animalibus, que maiora -b sunt canibus, unum augustalem, pro minoribus dimidium curie nostre componat.