I. 57,1
Linke Glosse
Haupttext
Ne filius pro patre vel e converso conveniatur vel frater pro fratre.

Pater pro filiis vel econverso, preterquam in crimine maiestatis, fratres pro fratribus aut pro coniugibus coniuges in dotibus aut in dotalitiis suis dispendium minime patiantur, nisi forte patribus, filiis, fratribus aut viris exulibus vel forsitan fugitivis aut foriudicatis presentes alimoniam subministrent publice vel occulte, quo quidem casu bona per excellentiam nostram dimissa presentibus publicentur. Patribus tantum humanitate nobis suadente permittimus, ut cum ipsorum filii pauperes pecuniarias penas eludunt et sunt corporaliter puniendi sicut omnes, qui propter paupertatem pena pecuniaria puniri non possunt, penam pecuniariam exsolvendo corporali filium liberare. Non tamen ipsos ad hoc cohartamus invitos.
Rechte Glosse
Textkritischer Apparat
Allegationen
Binnenverweise

Keine Quellen-Referenzen gefunden.

Quellenverweise

Keine Titel-Referenzen gefunden.